Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

138 usque ab initio graves multiplicesque causas ad tantam aversionem dedisse. Non enim supponi potest quod paroecia ac plebs quae nedum ab Archiepiscopo sed ab ipso parocho Origo sacerdotis Longhi fautore, bona renunciatur, nihilominus sine nlla causa ac tam graviter suo parocho succensuerit, et repente pessima evaserit. Profecto haec in nocente parocho evenisse credi facile non potest. Et pariter causam tot malorum cuidam minusculae factioni tribuere, ut nonnulli conantur, devium esset ac falsum ; nam reapse non unus vel alter, sed ipsa universa plebs coniurata in parochum comperitur. Nec ad parochi culpam purgandam appellare iuvat, sicut quidam eius fautores contendunt, ad praecedentis eius vitae specimina : quoniam non raro accidit, ut qui in minoribus officiis bene se gessit, in maioribus sordescat : et de cetero iuxta Ordinarium, ratio agendi sacerdotis Longhi etiam in aliis anterioribus locis ac muneribus haud immunis a censura fuit. Quapropter vera tantae aversionis causa uni sacerdoti Longhi tribuenda videtur : et odium, de cuius existentia, exten­sione et gravitate dubitari iuridice nequit, non ex plebis malitia sed potius ex ipsius parochi culpa, avaritia, arrogantia aliisque defectibus repetendum fore. Age vero: si in iis adiunctis, si post longum diuturnumque processum et tam plenam certamque factorum demonstrationem, Archiepiscopus non valuisset talem culpabilem sacerdotem paroecia exuere, dicendum videretur, Ordinariis media deesse quibus urgentibus suae Dioecesis difficultatibus provideant ; et inamovibilitatem pa­rochorum, quae ideo est constituta non ut sacerdotes seipsos pascant, sed utique ut sine anxietatibus quietoque animo gregis curae toto corde se dedant, quae uno verbo in bonum animarum introducta est, in perniciem et in ruinam potius subsistere, quod non potest admitti, nec unquam canonica iurisprudentia sanxit. Hisce omnibus pro utraque parte relatis, dirimendum propositum fuit sequens Dubium An sit standum vel recedendum a decisis in casu. RESOLUTIO. Sacra Congregatio Concilii, re disceptata, sub die 29 Martii 1890 respondere censuit: In decisis et amplius. Strigonii, die 26-a Octobris 1890. Nr. 6092. Rescriptum ministeriale in negotio re­staurandarum aedium sacra­rum et pa- rocliialium ad patronatum fundi religio­nis spectan­tium. Pro statu notitiae et directionis publicatur sequens rescriptum ministeriale A VALLÁS- ÉS KÖZOKTATÁSI MAGfY. KIR. MINISZTERTŐL. 43911. sz. A kereskedelemügyi m. kir. Miniszter által, a f. évi szeptember hó 26-án 55012/1. sz. a. valamennyi m. kir. állami épitészeti hivatalhoz és építészeti kirendelt­séghez, úgy nemkülönben a kér. kir. felügyeló'khöz is intézett körrendelet hiteles másolatát, van szerencsém a fó'liatóságnak tudomás és további szives intézkedés czél- jából tisztelettel megküldeni. Budapest, 1890. október hó 7-én. Gf. Csáky.

Next

/
Oldalképek
Tartalom