Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

136 nino sunt. Disputari quidem poterit utrum id parochi culpa contigerit, an non, utrum iustum sit odium quo Cambiagi plebs pastorem suum prosequitur, an potius sit odium malae plebis; sed aversio populi, periculum reversionis parochi, et impossibilitas mi­nisterii eius in sua ecclesia, in probatis esse videntur. Hoc autem stante, revocatio eius a paroecia iusta ac necessaria est, et ca­nonica lege probata. Ex odio enim licet malae plebis titulum haberi sufficientem ad remotionem parochi, nemo est qui ignorat. Cfr. Zamboni torn. 4 Conci. S. C. C. v. Parochus § 14 quoad remot. et priv. Bizzarri collect, ad Alben, super remot. parochi populo invisi. Ratio est quia bonum publicum debet praeferri privato. Can. Scias 39 c. 7 q. 1 - ibi - „nam plurimorum utilitas unius utilitati aut voluntati praeferenda est.“ Quapropter controversa sententia iu ea parte quae remotionem sanxit sacer­dotis Longhi a paroecia Cambiagi, canonico titulo inniti videtur. Nec minori forte motivo fulciri pars illa, contra quam idem sacerdos potissime reclamat, scilicet odium populi non sine parochi culpa esse, et constare exinde de eiusdem inidoneitate ad sive veterem sive novam paroeciam obtinendam. Testes enim qui Cambiagi excussi sunt facta plura retulerunt, quae super­biam, avaritiam, imprudentiam sacerdotis Longhi maxime produnt. Talia sunt acris imperandi libido et subsequae eius continuae lites cum parochianis; vexatio in colo­nos suos, imo et in alios parochianos, quos quandoque sibi inservire aut equos co- modare contendebat; avaritiae studium, adeo ut parochiani ad strenas et oblationes recurrere deberent, ut officia sibi debita ab eo obtinerent, dum ipse onera colonorum augere, et immodica lucra ex operibus piis quae administrabat haurire in deliciis habebat; indecora et quandoque lubrica concionandi ratio in ecclesia : haec omnia in sacerdotem Longhi inurunt universi accusationis testes; quin eum sufficienter ex­cusent aut tueantur amici. QUAE PAROCHO LONGHI FAVERE VIDENTUR. Duo in suum patro­cinium parochus vicissim proponit, 1. exceptiones contra formam iudicii, 2. docu­menta plura extraiudicialia sibi faventia. Relate ad formam iudicii, ut eam irregularem ostendat, ac proinde senten­tiam a Curia prolatam nullius roboris esse, recolit cum Pirhing ad lib. 2 Decret. tit. 26 % 3 n. 417 quod „si ordo iuris non servetur in processu, sententia superstructa est nulla.“ Ordinem autem iudicii non servari, ait,si accusatorii libelli invisendi co­pia non fiat accusato, si testes in loco tuto non excutiantur, si demum ipse qui iu­dex est, sit et testis. Sed nullitatem, iniustitiam ac falsitatem controversae sententiae maxime evincere putat ex nonnullis documentis. Omnibus itaque perpensis, propositum fuit enodandum sequens Dubium An sententia curiae archiepiscopalis sit confirmanda vel infirmanda in casu. RESOLUTIO. Sacra Congregatio Concilii re ad trutinam revocata, sub die 23 Maii 1889 respondere censuit: Sententiam esse confirmandam, reservata pensione 500 libellariom.

Next

/
Oldalképek
Tartalom