Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
X.
78 quid iustitia postulet, quid Sedi Apostolicae ad divinum munus suum, desideretur. — Quod enim saepe diximus saepiusque est dicendum, in civili principatu non humana quaedam res, sed libertas vertitur officiorum apostolicorum ac iurium: quae libertas alienae obnoxia esse potestati arbitrioque non debet. Idcirco decessores Nostri omnes incolumitatem tueri principatus sui omni contentione studioque conati sunt, Nosque ipsi conamur vindicare perseverantia pari, quantarum rerum contineat ille praesidium, aestimantes. Hoc iudicio dirigenda opinio est: hoc idem accurate animis inculcandum, praesertim cum apud multos, cetera laudabiles, liberiorum sententiarum plus aequo creverit favor. — Te interim paternae caritatis sinu complectimur, constanterque fore ut ipse benevolentiae Nostrae voluntate mutua tuorumque vicissitudine officiorum respondeas, certo scimus. Divinorum vero munerum auspicem, animique in te Nostri testem accipe Apostolicam benedictionem, quam tibi peramenter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XXIX. Aprilis An. MDCCCLXXXIX. Pontificatus Nostri duodecimo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 11-a Maii, 1889. SANTI IACOBI DE CHILE. Sacerdos Franciscus Martinez Canonicus et Secretarius Capituli Ecclesiae Metropolitanae S. Iacobi de Chile Sacrae Rituum Congregationi haec exposuit: In Ecclesia Metropolitana S. Iacobi de Chile ex antiqua consuetudine in Sabbatis Quadragesimae aliisque diebus decantantur vesperae minus solemnes quam in maioribus festis: et in illis Canonicus hebdomadarius immediate post Missam, ex sua sede habituque chorali facit Officium usque ad Magnificat; tunc autem accipit pluviale, quod etiam accipiunt Capellani illi ministrantes, ponit et benedicit incensum, relinquens chorum, pergit ad altare, illud incensat, vadit ad legile in medio chori ibi- que incensatur, et stans dum repetitur antiphona ad Magnificat decantat orationes et finem facit officio, in quo omnes salutationes omittuntur. Hinc humillime exquisivit utrum a Capitulo Ecclesiae Metropolitanae praedictae retineri licite valeat haec consuetudo, vel an potius hoc Officium vesperarum faciendum sit ad normam Caeremonialis Episcoporum Lib. II. Cap. 3.? Sacra porro Rituum Congregatio, audito voto alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, ad relationem subscripti Secretarii proposito Dubio rescripsit : Negative ad primam partem ; Affirmative ad secundam. Atque ita rescripsit. Die 31. Martii 1879. M ARI AN OPOLIT AN A. Sacerdos Carolus Lecoq Professor Sacrae Theologiae in Seminario Maria- nopolitano, a Sacra' Rituum Congregatione sequentis Dubii solutionem humillime exquisivit: Utrum approbanda, tolerandave sit effigies satis late vulgata, duorum CorNr. 2773. Quaedam communicantur S- Congr- Rit. recentiora Decreta.