Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

79 dium eiusdem magnitudinis, eiusdem decoris, et in eodem quasi gradu consistentium, quorum unum refert Cor adorandum Verbi incarnati, iis ornatum insignibus, quibus pia B. Margaritae Mariae Alacoque revelatione depingendum exhibetur; alterum autem immaculatum Cor Beatae Mariae Virginis exprimit, rosea corona redimitum et gladio perforatum; utroque interdum radiis eiusdem, ut aiunt, gloria circumcincto? Sacra itaque Rituum Congregatio, audita sententia Rmi Dni Assessoris eius­dem Congregationis, referente subscripto Secretario, huic Dubio sic respondendum censuit: Eiusmodi emblemata privata ex devotione permitti posse, dummodo altari­bus non apponantur. Atque ita respondit ac rescripsit. Die 5. Aprilis 1879. DUBIORUM. 1. An corrigenda Missa S. Francisci Borgia iuxta Bullam Canonizationis qua assignatur Missa Os iusti cum evangelio de Communi Abbatum et prima Ora­tione propria, etsi in omnibus editionibus Missalis Romani etiam post correctionem postremam factam a Sacra Congregatione inveniatur integra Missa Os iusti de Com­muni Abbatum, prima oratione excepta? Responsum fuit: Nihil innovetur. 2. An collecta in fine Missalis N. 3. pro omni gradu Ecclesiae cum eadem sit ac illa quae legitur in Missa Parasceve, debeat corrigi scribendo Spiritus cum i parva et in conclusione absque pronomine eiusdem? Responsum fuit: Negative. Die 14 Iunii 1879. LUCANA. Rmus D. Nicolaus Ghilardi hodiernus Archiepiscopus Lucanus visitationem suae Dioeceseos peragens reperiit in quadam Ecclesia parochiali duo altaria fixa cum integra tabula ex lapide, quae tamen (uti asseritur) ab alia Ecclesia ubi primitus tamquam fixa consecrata fuisse censentur, et ad illam, in qua nunc inveniuntur, translata fuere, atque in eis ab antiquo tempore Missa semper celebrata fuit. No­tandum vero est dictam Ecclesiam anno 1866. ab Antistite decessore suo consecra­tam fuisse et in hac consecratione eadem Altaria in exposito statu remansisse. Ideo ipse Archiepiscopus a Sacra Rituum Congregatione humillime exquisivit: Num dicta Altaria pro execratis habenda sint, attento Decreto Sacrae Rituum Congregationis die 15 Maii 1819 in Senogallien. ? Praeterea idem Archiepiscopus aliqua altaria portatilia invenit, de quibus, etsi prudenter praesumi nequeat ullo tempore sepul­crum reliquiarum fuisse apertum, tamen rimula quaedam cernitur inter sepulcrum ipsum eiusdemque operculum, atque huic admota manu tantisper moveri dignoscitur, ob defectum cohaesionis ex quo coementum rimulam ipsam non satis penetrasse ab initio, vel consumptum postea fuisse comperitur. Hinc pariter exquisivit an eiusmodi altaria execrata censenda sint? Sacra porro Rituum Congregatio, referente Secretario, auditaque sententia alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, respondendum censuit: Ad I. Affirmative, iuxta alias decreta. Ad II. Negative et ad mentem: mens est ut Archiepiscopus privatim facta

Next

/
Oldalképek
Tartalom