Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IX.
73 DECRETUM Beatificationis seu declarationis Martyrii Ven. Servi Dei Gabrielis Perboyre Sacerdotis e Congregatione Missionis sancti Vincentii a Paulo. Militantis Ecclesiae decus et gloriam insigni constantia in Christi fide asserenda ac dilatanda sane auxit Venerabilis sacerdos Ioannes Gabriel Perboyre, qui gentes edocens ut salvae fierent, pretiosam martyrii palmam adeptus est, prodigiorum fulgore a Domino illustratam. Is parentibus antiqua pietate claris natus anno millesimo octingentesimo secundo, die Epiphaniae Domini, in Oppido Puech Cadu- censis Dioeceseos, et integerrimis moribus a pueritia ornatus, iuvenis adbuc inter alumnos Congregationis Missionis s. Vincentii a Paulo cooptatus est. Ibi brevi tamquam virtutum exemplar praebens, ad Imperium Sinense missus fuit, ut paganorum ad christianam fidem conversioni operam daret. Quadriennio autem ab eius in eam regionem adventu, atrox in christianos erupit persecutio, quae in primis operarium ipsum evangelicum impetiit. Satellitibus advenientibus, Ven. Dei Famulus cum aliquot fidelibus aufugit; sed pretio triginta argenteorum a neophyto proditore, Iudae haud absimili, inimicis traditus, vinculis arctissimis constringitur, verberibus contenditur, manibusque revinctis post terga attrahitur. Horribili carcere exinde inclusus, identidem ab eo educitur ut ad tribunalia feratur, non tam iudicia, quam atrociores poenas, opprobria, convicia et impias exquisitiones subiturus. Catenis durissimis semper detentus, saepe etiam flagellis, tormentisque discruciabatur, donec carnis laciniae deciderent, et in eo propria viri species vix agnosceretur. A falsis testibus impudicitiae ac magicae artis accusatus, infamiae stigmatibus in fronte notatur, ac superstitioso more canis cruorem bibere cogitur. Post diuturnum vero unius anni inter cruciatus maximos pro fide certamen, quod, miram mansuetudinem cum invicta pectoris fortitudine coniungens, constanter pertulit, ita demum ad extremum supplicium perrexit, ac si ad triumphum properaret. Ad trabem suspensus in qua inflictae mortis causa inscripta inspiciebatur, fune eius collo circumducto, Martyrium gloriose consummavit, die undecima septembris, anni millesimi octingentesimi quadragesimi. Ubi Martyrii fama vulgata fuit, fideles sanctitatis eius ac prodigiorum celebritate excitati ad supplicii locum confluxere, et potissimum curarunt, ut pretiosum inclyti Martyris corpus a satellitibus redimeretur. Vicarii Apostoliéi, qui in iis regionibus versabantur, accuratas relationes conficere et idonea testimonia colligere sategerunt de rebus a Dei Servo gestis, et Martyrii actis. Quae quum Romam delata essent, attenta temporum et locorum summa difficultate condendi ordinarias iudiciaNr. 2344. Ex S. Rituum Congregatione.