Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

32 postea. Peccatum enim peperit ... At Abraham habuit servos, inquis. Sed non usus est ut servis.“ Et alibi docet idem S. Pater:1 „Et servus quidem similiter nomen est, ille enim servus est, qui peccatum operatur. Et quod etiam hanc abstulerit ad­ventu suo Christus — imo et vocabulum deleverit, audi Paulum dicentem:2 „Qui autem (servi) fideles habent Dominos, non contemnant eos, quia fratres sunt. Vides, quomodo ubi virtus subintravit, eos in fraternitatis nomen congregavit, qui prius servitutis nomine erant obnoxii.“ Ante omnia igitur carnis et peccati servitus erat dissolvenda, ut spiritus ad libertatem eluctaretur, seu ut Apostolus monet:3 „Non ergo regnet peccatum in ve­stro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius. Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis, peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viven­tes. Cum enim, addit, servi essetis peccati, liberi juistis justitiae. “4 Haec libertas a ser­vitute peccati fundamentum est omnium libertatum; per illam enim accedimus ad Deum, inhaeremus Deo, et spiritu Dei vivimus. „ Ubi autem spiritus Domini, ibi liber- tas“6 ait S. Paulus Apostolus. Quod autem edocta a Christo Ecclesia servitutem non statim aboleverit, sed toleraverit, huius rei causa fuit, primo quidem iniquitas illorum temporum, dein vero status et conditio societatis tunc humanae, quae tota servituti innitebatur ita, ut alia cogitari ne quidem potuerit. Ecclesia, quae rerum convulsionem semper de­clinavit, quaeve est Christianorum societas, quod agendum sibi erat, suaviter et for­titer egit. Doctrinae, mores, institutiones mutari, mundusque totus renovari prius de­buit, ut servitus ipsa concideret, abolerique potuerit. Omnium hominum in Deo constituta fraternitate ac naturae aequalitate, servitus primo e doctrinis, moribus, deinde etiam e legibus emigrare debuit; doctrinae enim mores, mores autem homi­nes ac gentium leges efformant. Ecclesia circa modum agendi cum servis S. Pauli observavit doctrinam et monita. Praeparavit lente plenam servorum libertatem, mi­tigando illorum sortem, quatenus iis januas suas aperuit, ipsosque spiritualiter et moraliter liberos fecit. Et sic quod ethnicismo nunquam successisset, sed quod ille nec crediderat, fieri unquam posse, Ecclesiae successit. Plurimi servi in optime mo­ratos Christianos transformati patientia et fortitudine instructi apparuerunt ita, ut in mille periculis, in quibus pro sua conditione versabantur, digni evaserint confessores Christi, quos inter multi recensentur Sancti et Martyres. Qua de re Sanctissimus Dominus Noster in sua ad Brasilianos Antistites nuper communicata epistola sic lo­quitur: „Illa (Ecclesia Catholica) ad manumissionem libertatemque curandam servorum noluit properare, quod nisi tumultuose et cum sui ipsorum damno reique publicae detri­mento fieri poterat, sed praecipuo consilio prospexit, ut animi servorum in disciplina sua erudirentur ad veritatem christianam, et consetitaneos mores cum baptismo induerent Ecclesiae catholicae et Summorum Pontificum acta et facta ad abolendam ignominiosam hominum servitutem directa, longum foret, sed etiam supervacaneum enarrare attento tenore pontificiae ad Episcopos Brasiliae datae Epistolae, in qua quippe illa fusiori calamo sic proponuntur, ut una pondere irrefragabilium testimoniorum mu­niantur. Ut adeo Sanctissimus Dominus Noster ddto 27. Octobris a. 1888. Eminen­1 Homil. 29. in Genes. » 1. Tim. 6, 2. — Ad Rom. 6. 12. — * Ibidem v. 18. — 6 2. Cor. 3, 17.

Next

/
Oldalképek
Tartalom