Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

22 non ita ante accepimus, qui coram nec sine lacrimis eiusmodi infamiam et defor­mitatem spectaverunt: cum iis autem plane cohaerent, quae a nuperis Africae aequi­noctialis exploratoribus sunt narrata. Quin etiam istorum ex testimonio et fide com­pertum apparet, ad quater centena millia sic homines afros vendi solitos, pecorum instar, quotannis; quorum dimidiam circiter partem de viis asperrimis languidos concidere ibique interire; ut, sane ad dicendum quam triste, velut factam ex resi­duis ossibus semitam ea loca peragrantes dispiciant. — Quis non tantarum miseria­rum cogitatione moveatur? Nos equidem qui personam gerimus Christi, amantissimi omnium gentium sospitatoris et Redemptoris, quique adeo laetamur de plurimis glo- riosisque Ecclesiae promeritis in omne genus aerumnosos, vix possumus eloqui quanta miseratione erga illas afficimur infelicissimas gentes, quanta caritatis amplitudine ad eas pandimus brachia, quam vehementer cupimus omnia ipsis posse allevamenta et subsidia impertire, eo proposito ut, simul cum servitute hominum servitute supersti­tionis excussa, uni veroque Deo, sub Christi suavissimo iugo, possint tandem ser­vire, divinae hereditatis nobiscum participes. Utmam omnes, quicumque imperio et potestate antecedunt, vel iura gentium et humanitatis sancta esse volunt, vel reli­gionis catholicae incrementis ex animo student, ubique omnes, hortantibus roganti­bus Nobis, ad eiusmodi mercaturam, qua nulla inhonesta magis et scelerata, com­primendam, prohibendam, extinguendam enixe conspirent. — Interea, dum acriore ingeniorum et operum cursu nova itinera ad africas terras, nova commercia instru­untur, contendant viri apostoliéi ut, quoad melius fieri possit, sit saluti servorum libertatique consultum. Huc ipsi alio praesidio nulla reapse proficient, nisi, divinä gratia roborati, toti sint in disseminanda fide nostra sanctissima eaque laboriosius in dies alenda; cuius est fructus insignis ut libertatem mire conciliet ac pariat qua Christus nos liberavitC Itaque, tamquam in speculum virtutis apostolicae, inspiciant monemus in vitam et facta Petri Claver, cui recentem gloriae lauream addidimus: in eum inspiciant, qui, summa laborum constantia, annos continenter quadraginta, maurorum gregibus servorum miserrimis sese totum impendit, vere ipsorum Apo­stolus praedicandus quibus se perpetuum servum et profitebatur et dabat. Caritatem viri, patientiam si curae habeant sumere sibi et referre, ii profecto digni exsistent administri salutis, auctores consolationis, nuntii pacis, qui solitudinem, incultum, ferita­tem in ubertatem possint religionis cultusque laetissimam, Deo iuvante, convertere. Iamque in vobis, Venerabiles Fratres, cogitatio et litterae Nostrae gestiunt conquiescere, ut vobis iterum significemus iterumque vobiscum sociemus singulare quod capimus gaudium, ob ea quae isto in Imperio publice inita sunt de servitute consilia. Siquidem per leges quum provisum cautumque sit, quotquot sunt adhuc de conditione servili, in ordinem et iura liberorum debeant admitti, id Nobis ut bonum et faustum et salutare per se videtur, sic etiam spem firmat fovetque ad auctus rei civilis reique sacrae in futurum laetandos. Ita lirasilici nomen Imperii apud huma­nissimas quasque gentes erit merito in commemoratione et in laudibus, nomenque simul florebit Imperatoris augusti; cuius ea fertur praeclara vox, nihil se habere optatius, quam ut omne in finibus suis servitutis vestigium celeriter deleatur. — At vero, du ni ea ipsa legum iussa perficiuntur, incumbite alacres, omni ope rogamus, » Galat. IV, 31.

Next

/
Oldalképek
Tartalom