Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

23 et operam providentissime date praesenti rei, quam difficultates impediunt profecto non leves. Omnino per vos efficiendum, ut domini et servi optimis inter se animis congruant optimaque fide, neu quidquam de clementia aut de iustitia decedant, sed, quaecumque transigenda sunt, omnia legitime, sedate, christiano modo transigant: quod enim exoptabant omnes, tolli et deleri servitutem, hoc prospere cedat optan­dum maxime est, nullo divini vel humani iuris incommodo, nulla civitatis pertur­batione, atque adeo cum solida ipsorum, quorum agitur causa, utilitate servorum. — Quibus singulatim, sive qui iam facti liberi sunt, sive qui fient propediem, monita nonnulla salutis, e sententiis delibata magni gentium Apostoli, pastorali cum studio animoque paterno commendamus. Ergo illi memoriam et voluntatem gratam pie ad eos servare diligenterque profiteri studeant, quorum consilio operaque in libertatem vindicati sunt. Tanto se munere numquam praebeant indignos, nec umquam liber­tatem cum licentia cupiditatum permisceant; ea vero utantur vitae actuosae, ad com­moda et ornamenta quum familiae tum civitatis. Yereri et colere maiestatem prin- cipum, parere magistratibus, legibus obtemperare, haec officia et similia, non tam metu adducti quam religione, assidue exsequantur : etiam cohibeant arceantque alie­nae copiae et praestantiae invidiam, quae dolendum quam multos ex tenuioribus quotidie torqueat et quam multa ministret nequitiae plena instrumenta adversus or­dinum securitatem et pacem, ße sua et statu contenti, nihil carius cogitent, nihil appetant cupidius quam bona regni caelestis, quorum gratia in lucem editi sunt et a Christo redempti: de Deo eodemque Domino ac Liberatore suo cum pietate sen­tiant, eum totis viribus diligant, eius mandata omni cura custodiant. Sponsae eius, Ecclesiae sanctae se filios esse gaudeant, esse optimos laborent, et quam possint amo­ris vicem sedulo reddant. Haec eadem documenta vos item, Venerabiles Fratres, ipsis suadere et per­suadere libertis insistite; ut, quod summum est Nobis votum idemque vobis bonis­que omnibus esse debet, partae libertatis fructus religio in primis, quacumque istud patet Imperium, amplissimos habeat, ad perpetuitatem persentiat. Id autem quo succedat felicius, cumulatissimam a Deo gratiam opemque maternam Immaculatae Virginis imploramus et exposcimus. Caelestium munerum auspicem paternaeque Nostrae benevolentiae testem, vobis, Venerabiles Fratres, clero populoque universo Apostol icam benedictionem peramanter impertimus. Datum Hornae apud S. Petrum, die V. Maii An. MDCCCLXNXVIII. Pon­tificatus Nostri Vndecimo. LEO PP. XIII. Ouod sacris paginis et Sanctorum Patrum testimoniis vehementer nobis commendatur et inculcatur, ut scilicet induamus viscera misericordiae neque benefi- cientiae obliviscamur, hoc praestiterunt his diebus quidam Ecclesiae meae Metropo­litanae Strigoniensis Canonici. Quamvis autem desideraverint, ut quod boni fecerint maneat in occulto, neque sciat sinistra, quid faciat dextera, nihilo tamen minus quum nostris praecipue temporibus necessarium sit, ut videant homines bona opera nostra Nr. 815. Opera bene­ficentiae ca­nonicorum Ecclesiae M. Strigoniensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom