Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

48 tant in animis, quas eo adducunt, ut se cuna Deo reconcilient et viam salutis corde magno ingrediantur. Fortunatos nimirum, quibus id mundo spectaculum, impiis exemplum, sublevamen pauperibus ac Religioni decus afferre a Deo datum est,“ In statutis vero Archi-Dioecesis Mecbliniensis a. 1872. vulgatis haec occurrunt:' „Exop­tamus vehementer, ut egregiam societatem S. Vincentii a Paulo, in qua pii et morigeri laici in egenorum domibus quasi Apostolorum munere funguntur, instituendam curent parochi, ubicunque reperire potuerint quosdam, etiam paucissimos, homines bonae voluntatis, zelo alacres et pauperum vere amicos.“ E praemissis elucet et intelligitur Societatis S. Vincentii illud solum esse et unicum consilium, opem ferendi et miseriarum onus levandi pauperibus. Semina sunt hi divinae providentiae, qui nunquam deficiunt et attestante Salvatore „semper erunt nobiscum.“ Nihil nobis seu sacris paginis seu Sanctorum Patrum testimoniis vehementius commendatur et crebrius inculcatur, quam ut induamus viscera miseri­cordiae erga omnes et singulos fratres nostros egenos. Hoc praestant abundanter Societates S. Vincentii a Paulo, praestant autem non prout apud nos passim invaluit mos, distribuendo Eleemosynas pauperibus palam stipem cogentibus, quam hi assi­duis clamoribus, excogitatis gesticulationibus et repetitis assultibus, ita ut omnium patientiam fatigent, e manibus extorqueant potius, quam petant; praestant porro et dispensant non absque personarum et loci indigentiarum delectu; praestant non va­gabundis, qui relicto natali solo aliena misericordia vivere velle sibi proposuerunt, non ergo etiam pigris ad labores, nec proinde genti validae, quae dummodo velit victum manibus et industria sibi parare potest, et quae prorsus indigna est, cui alendae alii laborent et sudent. Sic sentiebat s. Basilius: „Opus, inquit, est expe­rientia magna ad discernendum vere indigentes et ex avaritia mendicantes. Qui afflicto et coangustato dederit, Domino dat, et a Domino mercedem est recepturus. Ast qui oberranti largiens fuerit, canibus prorsus projicit beneficium, intolerandis propter impudentiam suam, neque ob paupertatem misericordia dignandis.2 Societates S. Vincentii pauperes et egenos in suis hospitiis visitant, in immediatum cum illis contactum veniunt. Levari se sentiunt miseri, dum vel adve­nientem vident, qui eorum vicem doleat: quanto magis si misericordem ad se acce­dentem conspiciant, qui studio, quam licet maximo, in ipsis iuvandis contendit. Per Societatis missum pauperes consolantur, ad fiduciam erga Deum et ditiores eriguntur, et illis de subsidio indigentiis conformi, providetur non tam per nummos, quam potius per assignationes, erga quas accipiunt, quorum maxima laborant indigentia. Peculiarem Societates S. Vincentii curam et rationem habent erga egenos mendicare erubescentes. Tales socios S. Vincentii esse non oportet, ipsorum enim est nomine pau­perum et pro pauperibus ad ianuas bonae voluntatis ditiorum pulsare, prouti s. Joannes Chrysost. scribit: „Nec paulum pudebat pro his molestum esse et loqui pro mendicantibus. Nam si Eoe dicerem: Da mihi et depone in aedibus meis, pudendum fortasse esset. Nunc autem supplico quidem pro egentibus: imo vero non pro egen­tibus, sed pro vobis, qui pulsatis. Et ideo libere loquor. Quis est enim pudor dicere: Da Domino esurienti, indue nudum etc. Non erubescit Dominus tuus haec dicere in Cap. 2. de sodalit. etc. " Ep. 392.

Next

/
Oldalképek
Tartalom