Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

43 quae pari charitate aegros fovebant, ut patet ex actis S. Bonifacii M. apud Rui- nartum. Quamobrem adeo ipsi quoque Ethnici hanc Christianorum erga calamitosos admirati sunt charitatem et beneficentiam, ut hoc saepe argumento permoti Christi fidem amplexi sint, ut inter alios testis est vetustissimus scriptor vitae S. Pachomii, quem studiosus hic Christianorum, qui Thebis erant, mutuus amor ad Christianam traxit fidem.1 Desinente persecutione et imperio Ethnicorum Christiani mox funda­menta jacere coeperunt piorum huiusmodi publicorumque Institutorum, ad colligendos in ea pauperes, et curandos infirmos egentes. Testante Scriptore vitae S. Gregorii Nazianzeni, s. Basilius, „amplissimis aedibus exstructis, et annuis censibus consti­tutis, quos a divitibus et copiosis hominibus prudenti oratione ad largitatem impulsis, collegerat, aegrotos omnes in unum coegit: pauperum gymnasia haec loca appellant.“ Huic in ea re adiutor, operisque particeps fuit Gregorius.2 Constructa illa erant extra urbis moenia, ideo dicitur „paulum extra civitatem pedem effer ac novam conspice civitatem,“3 ea quippe erat nosocomii magnitudo. Tantumdem subinde prae­stitit s. Joannes Chrys. uti nobis prodidit Palladius :4 „Constantinopoli haec erecta fuere nosocomia ampla omnino.“ Novimus praeterea ex S. Hieronymo, Fabiolam no­bilem aeque ac opulentissimam matronam Romae primam fuisse, quae magnificum Hospitale erexerit et congruis redditibus dotaverit.8 „Omnem censum, inquit S. Hieronymus, quem habere poterat (erat autem amplissimus, respondens Generi eius) dilapidavit et vendidit, et in pecuniam congregatum usibus pauperum praeparavit: et prima omnium nosocomium instituit, in quo aegrotos colligeret de plateis, et con­sumpta languoribus et inedia miserorum membra fovebat. Quoties morbo regio et pudore confectos humeris suis ipsa portavit? Quoties lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non valebat? Praebebat cibos propria manu, et spirans cadaver sorbitiunculis irrigabat.“ Saeculo nono Romae iam 24 exstiterunt nosocomia, quorum plurima suam originem Summis Pontificibus debebant. Generatim dici po­test, quod reddita per Imperatores Ecclesiae pace pro unaquaque necessitate publicas domos instituerat charitas Christianorum : pro lactentibus adhuc infantibus brepho- trophia; orbatis uno vel utroque parente aderant orphanotrophia; nosocomia infirmis; viatoribus vel extraneis xenodochia; gerontocomia senibus; et universis male haben­tibus ptochotrophia. Theatra et circos habebant veteres ethnici, sed nihil huiusmodi institutorum. Matronae Christianae Scipionum et Fabiorum progenitae sanguine: Paula, Fabiola, Melania tum ipsae imperatrices: Helena, Piacilla, Pulcheria non solum aedificare nosocomia et hospitalia, sed in his tam infirmis, quam pauperibus inservire, gloriosum habebant. Signanter de Piacilla Augusta Theodosii M. lectissima coniuge refert Theodoretus quod solita sit se demittere ad abiectissima quaeque ministeria in pauperes eos, qui in Ecclesiae xenodochiis alebantur. „Ecclesiarum hospitia visere, aegrotis in lecto decumbentibus curationem adhibere, tractare ollas, iusculum gustare, patinam illis deferre, frangere panem, offas porrigere, eluere pocula, omnia denique alia munera obire, quae servi et ancillae exequi solent,“6 haec omnia executa est Imperatrix. 1 In vita Const. M. — 8 In vita Gregorii Naz. — 3 L. cit. — * In eius vita — 3 In epitaph. Fabiolae. — 6 Lib. 5. Cap. 8. &

Next

/
Oldalképek
Tartalom