Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

41 morem majorum, minorem annis sexaginta de ponte in Tiberim dejecerit. Senes sexaginta annorum juxta morem majorum de ponte dejici poterant et dejiciebantur, depontani iccirco dicti. De qua re sic babét Festus:1 „Depontani Senes appellaban­tur, qui sexagenarii de ponte dejiciebantur.“ Cuius dejectionis banc idem Festus assignat originem, quae sibi probabilior videtur. „Quo tempore, inquit, primum per pontem coeperunt comitiis suffragium ferre, juniores conclamaverunt, ut de ponte dejicerentur sexagenarii, qui jam nullo publico munere fungerentur.“ Vel baec Gentilium cum infirmis, debilibus et senio confectis agendi ratio demonstrat, recte asseruisse S. Paulum2 „quod fuerint illi sine affectione, sine mi­sericordia.“ Non deerant quidem apud Etbnicos publica in urbibus aedificia, Aescu­lapio, qui primus medelas exploraverit, ut ait Tertullianus3 dicata et ita exstructa, ut praeter Aesculapii fanum sive templum circumdarentur amplioribus cubiculis, in quibus lectuli pro aegris collocati fuere. Sed remedium non tam ab arte medica expectabatur, quam potius a variis illic vigentibus superstitionibus. Persuadebant enim aegrotis Aesculapii sacerdotes, simul atque valetudinariorum ministri, Deum ipsum in somniis medelam ipsis vel adhibiturum, vel dictaturum. Hoc autem Latinis „clinare“ dicebatur. Ita Lucretius4 de Paullo quodam, qui somnia ab Aesculapio expectabat, locutus ait: „Paullum clinare necesse est.“ Hinc Graeci5 Aesculapium ipsum somnia mittentem et Latini Deum clinicum appellaverunt, apud Prudentium.G Ex quibus patet in fanis Aesculapii jacentes infirmos, Clinicos dictos, illos dumtaxat aegrotos fuisse, qui ibidem ad somnia accipienda cubabant, id quod deinde Latini dixerunt incubare, ut Servius explicat:7 „Incubare dicuntur proprie bi, qui dormiunt ad accipienda responsa.“ Christianorum quilibet sibi dictum putavit, quod apud S. Gregorium Nys- senum8 legimus: „ Calamitate affectum, ut aurum complectere. Infirmam pauperis vale­tudinem ita fove, ut in ea et sanitatem tuam, et salutem uxoris, et filiorum, servorum, et totius denique familiae positam putes. Nam cum omnes pauperes fo­vendi adjuvandique sunt, tum illi, qui aegrotant, praecipue sunt complectendi. Qui enim egens et aeger est, duplici laborat paupertate. Inopes enim, qui valenti sunt corpore, ex hoc ad illud ostium accedentes, qui aliquid dent, aliquando tandem inveniunt. Praeterea sedent in triviis et praetereuntes omnes interpellant, opem implorantes. At illi pauperes, qui adversa praediti valetudine, angustoque hospitiolo, imo vero angustis hospitioli angulis conclusi sunt, uti Daniel in lacu, te benignum et pauperum studiosum, atque amantem, tamquam Habacuc expectant.“ Cum bi fue­rint Christianorum sensus, cum ipsi calamitate affectos fratres, ut aurum complecte­rentur, nemini infirmitate laboranti fideli in mentem venit in fanis Aesculapii morbi medelam quaerere, etiamsi per superstitionem ethnicam, vel per odium Gentilium, quo hi in Christianos ferebantur adire illa licuisset. Audivimus Ethnicos in haec verba de Christianis erupisse: „ Vide, ut invicem se diligant, et pro alterutro mori sint paratiP Fortem fuisse, sicut mors est, Christianorum erga ipsos plane peste correptos, quos fovebant, fratres dilectionem, luculentissimo docemur monumento in epistola 1 De verborum signif. — 9 Ep. ad Rom. 1, 31. — 3 De coron. Milit. c. 7. — 4 Libán. 2. v. 24o. B Apud Libán. ibid. —' 6 In Apoth. v. 273. — 7 Vide hunc, ad Aeneid. 1. 7. v. 188. — 8 De pauperibus amandis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom