Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

38 Ecclesiis diutissime retentam fuisse e Historia novimus, quam S. Cyprianus E. M. corbonam appellat, S. Joannes Chrysostomus gazophylacium, S. Paulinus Nolanus autem mensam. Ecclesia Romana, omnium reliquarum mater et magistra, sicut dignitate omnes antecellebat, ita munificentia quoque praeluxit omnibus, quam in pauperes dissitissimarum quoque Ecclesiarum exercuit. Peculiaris buius munificentiae docu­mentum habemus in epistola, quam circa annum 176. S. Dionysius Episcopus Co­rinth. S. Sotero scripsit Romano Pontifici, et cuius fragmentum legitur in Eusebio,1 qui illud ideo refert, ut constet de more, institutoque Romanae Ecclesiae antiquissimo. „Haec enim, inquit S. Dionysius, vobis consuetudo est jam ab ipso religionis exordio, ut fratres omnes vario beneficiorum genere afficiatis, et Ecclesiis, quam plurimis, quae in singulis urbibus constitutae sunt, necessaria vitae subsidia transmittatis. Et hac ratione tum egentium inopiam sublevatis, tum fratribus, qui in metallis opus faciunt, necessaria suppeditatis.“ Dein celebrat laudibus S. Soterum Papam, eximium illum virum, qui non solum non recessit a sancta hac consuetudine apostolica, sed etiam eam auxit, et exemplo suo confirmavit, mittendo ampla subsidia inopiam passis. Yeteres Christiani toto vitae suae tenore comprobaverunt, scire se, a Jesu Christo filiis suis nil magis fuisse praeceptum et commendatum, quam mutuam dile­ctionem et reciproca officia. Eorum vitae tenorem noscimus e pretiosissimo scripto, anonymi nempe Epistola saeculo secundo aerae Christianae exarata ad Diognetum, in qua haec legimus: „Christiani neque regione, neque sermone, neque politicis vitae institutis a caeteris hominibus sunt distincti. Nam neque proprias civitates incolunt, neque sermone utuntur, qui ab aliorum sermone differat, neque vitae genus habent, quod de re aliqua sibi peculiari sit notabile; neque aliquid a curiosis hominibus excogitatum proponunt sibi discendum; neque alicui dogmati humano patrocinantur, sicut non­nulli : sed incolentes partim graecas, partim barbaras civitates, prout cuiusque sors tulit, et indigenarum instituta sequentes in vestitu victuque, et caeteris, quae ad vitam pertinent, mirabilem et haud dubie incredibilem suae politiae statum oculis nostris proponunt; patrias proprias habitant, sed tamquam inquilini. Omnia cum aliis communia habent, tamquam cives; et omnia patiuntur, tamquam peregrini. Omnis peregrina regio patria est eorum, et omnis patria est peregrina. Uxores ducunt, ut omnes, et liberos procreant; sed non abjiciunt fetus. Mensam communem apponunt; mi­nime vero cubile. In carne sunt; sed non secundum carnem vivunt. In terra degunt; sed in coelo politiam suam hrabent. Obsequuntur legibus, quae sancitae sunt, et suo vitae ge­nere leges superant. Amant omnes, et omnes illos persequuntur. Ignorantur et condem­nantur ; morte afficiuntur et vivificantur. Mendici sunt et multos ditant. Rebus omnibus indigent, et omnia illis redundant. Dedecorantur, et inter dedecora gloria afficiuntur. Eorum fama laceratur, et justitiae eorum testimonium perhibetur. Maledictis ac con­viciis incessuntur, et bonis verbis prosequuntur. Injuria afficiuntur et honore prose­quuntur. Cum se gerant, ut probos decet, tamquam improbi puniuntur: dum puniuntur, gaudent, tamquam vivificentur. Adversus eos tamquam alienigenas Judaei bellum 1 Hist. Eccl. lib. 4. cap. 23.

Next

/
Oldalképek
Tartalom