Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
29 nem tuam ne despexeris.“1 Carnem tuam, propheta pauperem vocat, quod frater tuus est, ex eadem compactus carne. „Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet tibi Deus.“2 „Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam.“3 „Quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam aeternam.“4 „Date et dabitur vobis, mensuram bonam et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.“5 „Quicunque potum dederit ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli; Amen dico vobis, non perdet mercedem suam.“6 „Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.“7 „Yenite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: in carcere eram, et venistis ad me.“8 „Quamdiu fecistis ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.“9 Hinc videmus, opus esse, ut coram Christo judice compareamus ornati operibus charitatis. Absque hoc commeatu, cuius vices supplet bona voluntas, ubi vere deest facultas, vana lactabimur spe ingrediendi in tabernacula Altissimi. Quod Pastores animarum fideles de praecepto Eleemosynae instituere, atque ad hoc adimplendum excitare debeant, e praemissis prono alveo fluit, quam eorum obligationem expressam legimus in Catechismo Romano, decernente Sacra Synodo Tridentina elucubrato, et auctoritate Summi Pontificis S. Pii V. publicato, ubi haec occurrunt:'0 „Quid de eleemosynis sentiendum? Jam vero huic (7-0 Decalogi) praecepto et illa subjecta sententia est, ut pauperum et inopum misereamur eorumque difficultates et angustias nostris facultatibus et officiis sublevemus. Quod argumentum, quia saepissime et copiosissime tractandum est, petent ea parochi ex virorum sanctissimorum Cypriani, Joannis Chrysostomi, Gregorii Nazian- zeni et aliorum libris, qui de eleemosyna praeclare scripserunt, quibus huic muneri satisfaciant. Sunt enim inflammandi fideles ad studium et alacritatem opitulandi iis, quibus aliena misericordia vivendum est. Sunt vero etiam docendi, quantam habeat necessitatem eleemosyna; ut videlicet re et opera nostra in egentes simus liberales, verissimo illo argumento, quod summi judicii die detestaturus sit eos Deos, et sempiternis ignibus addicturus, qui eleemosynae officia praetermiserint ac neglexerint; illos autem collaudatos in patriam coelestem introducturus, qui benigne fecerint indigentibus.“ Quam sedulam Ecclesia catholica pauperum semper gesserit curam, alias, Deo bene volente, uberius exponam. Quam curam sollicitudinemque adhibere non potuit non Ecclesia. Quandoquidem optime noverat, non solum eleemosynis promissam esse vitam aeternam, sed etiam Christi membris, ipsique Christo impendi, quidquid in pauperes erogatur. Mirum proinde non est, quod pastoribus animarum imposuerit, ut vidimus, ut in fidelibus, sermonem de eleemosyna saepius habendo, Christi pauperibus succurrendi studium, quod cum vera pietate nunquam non viguit, nutriant ac promoveant. Opportunam hoc praestandi occasionem nanciscentur animarum pastores S. • Isai. 58, 7. — * Dan. 4, 24. - 8 Tot». 4, 12. — 4 Ib. 12, 9. — 8 Luc. 6, 38. — 6 Matth. 10, 42. — ’ lb. 5, 7. — 8 Ib. 25, 34. squ. — 9 Ibid 40. — 10 Part. 3. Cap. 8. §. 16. squ.