Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

30 Quadragesimae tempore, quo simul fideli populo proponendum est ecclesiasticum jejunii et abstinentiae praeceptum.1 De quo Ecclesiae praecepto cum saepius scripse­rim, istliic paucis attingo tantum, non posse non placere Deo, et salutare esse homi­nibus illud, quod Scripturae Sacrae toties commendant, quod sancti semper frequen­taverunt, quod Christus ipse exemplo suo sanxit. Ecclesia, quae Sancta est, suosque ad sanctitatem promovere ardentissime cupit, non potest non urgere observantiam praecepti, de abstinentia et jejunio vigentis, cum Cbristus ipse dixerit:* 2 „Venient dies, quum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt,“ cumque efficacissimum sit virtutis subsidium jejunium, pro quo Ecclesia gratias agit Deo, qui corporali jejunio vitia comprimit, mentem elevat, virtutem largitur et praemia. Quod ad nos adtinet, qui fideli populo praeceptum jejunii annunciare et commendare debemus, etiam quoad hoc disciplinae ecclesiasticae caput dictum nobis putemus illud S. Pauli:8 „Exemplum esto fidelium alioquin sermo noster erit sine fructu et violatio legis a parte nostra, fidem detrahet dictis, ut advertit S. Hieronymus4 scribens: „Non confundant opera tua sermonem tuum, ne cum in Ecclesia loqueris, tacitus quilibet dicere possit, cur ergo haec, quae dicis, non facis? Delicatus magister est, qui pleno ventre disputat de jejunio. Sacerdotis Christi mens, os, manusque concordent.“ Cum vero s. mater Ecclesia, Spiritu Jesu Christi,6 „qui scit compati infirmitatibus nostris“ animata, dum praecepti, de quo sermo est, observantiam urget, veris filiorum suorum indigentiis pia sollicitudine velit succurrere, iccirco, quae eatenus alias circa relaxationem dispo­sita et concessa sunt, in vigore porro remanere declaro. Sed commonendi sunt rela­xandi, ut indulgentiam s. matris Ecclesiae, aliis piis operibus, ampliori precatione, imprimis eleemosynis in pauperes erogandis remereantur, volente et monente S. Leone M.6 „Jejunium nostrum,“ inquit, „misericordiis pauperum suppleamus. Impen­damus virtuti, quod subtrahimus voluptati. Fiat refectio pauperis, abstinentia jeju­nantis. Studeamus viduarum defensioni, pupillorum utilitati, languentium consolationi, dissidentium paci. Suscipiatur peregrinus, adjuvetur oppressus, vestiatur nudus, fove­atur aegrotus; ut quicunque nostrum de justis laboribus Auctori bonorum omnium Deo sacrificium huius pietatis obtulerit, ab eodem Regni Coelestis praemium perci­pere mereatur.“ Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Arnen. Strigonii Festo Purificationis Deiparae Virginis 2-a Februarii, 1888. Joannes Cardinalis Simor id. p. Archi-Episcopus. 1 Cf. Concil. Trid. Sess. 25. de dei. cib. jej. et diebus festis. — * Matth. 9, 15. — 3 Tim. 4, 12. — * Epist. 2. ad Nepot — 5 Ad Hebr. 4, 15. — 8 Serm. 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom