Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

25 gelorum, charitatem autem non liabeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si liabuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum.“ Circa finem elogii subjungit: „charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur“ etc. Quis non videt adumbrationem huius charitatis spectare etiam proximum, qui nobis in Deo, et propter Deum diligendus est. Et primi illi Christiani ex doctrina Apostolorum in schola charitatis adeo profecerunt, ut qui antea vix nomen noverunt charitatis, coaluerint in cor unum et animam unam.' Alter alterum tenere dilige­bat, alter alterius miserebatur, et mutuam sibi opem ferebant in suis necessitatibus, et aemulatione sese provocabant ad benefaciendum praesertim pauperibus, quorum egestas efficacissima erat oratio ad impetrandum levamen suarum miseriarum. Cum autem, teste S. Paulo, charitas non quaerat, quae sua sunt, et dilectio proximi eodem S. Apostolo dicente2 „malum non operetur“ officium charitatis de- nunciat nobis irremissam obligationem non nocendi proximo, nullumque damnum inferendi eius animae, corpori, famae, aliisque bonis, quae jure possidet. Axioma charitatis atque etiam justitiae, quod nunquam non obversari debet oculis nostris, quoties cogitamus, agimus, aut loquimur ea, quae ad proximum nostrum adtinent, est legiturque expressum in Sacris Litteris:3 „ Quod ab alio oderis fieri tibi, vide, ne tu aliquando alteri facias. “ Ut non simus aliis detrimento, et leges charitatis sartae tectae conserventur, haud brevior, efficacior, et omnium ingeniis accomodatior prae­scribi nobis potuit regula, e Divinis Scripturis deprompta, nempe: „Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris.“ Quamprimum quis in corde suo alte impresserit hanc regulam, licet caeteroquin rudis sit, illico in disciplina sanctae charitatis doctus eva­dit sui ipsius magister. Sed Dominus noster Jesus Christus sequacibus suis denun- ciavit, non sat esse, quod aliis damno non sint, seu abstineant ab inferendo eis malo, quod sibi ipsis adferri nec optant, nec volunt, verum longius sanctionem suam ex­tendens pronunciavit :4 „Omnia,' quaecunque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis.“ Quod suum mandatum aliis verbis repetiit:5 „prout vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.“ Scimus jam ab ipso Salvatore nostro, quid sibi velit, et quam late pateat officium amandi proximum. Non sufficit, si absti­neamus tantum ab inferenda aliis injuria. Oportet insuper, ut opem feramus proximo nostro, eius misereamur, ei ignoscamus et benefaciamus, ea extensione amoris, bene­ficentiae et patientiae, quam optaremus, ut ipse exerceret erga nos, dum opportuna id postulat occasio. Si enim Christus Dominus praecipiens dixit:6 „Diligite inimicos vestros; benefacite his, qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumnian- tibus vos,“ possumusne credere, nos a Salvatore exemptos fuisse a lege benefaci­endi iis proximis nostris, qui nos nec oderunt, nec inimici sunt nostri? Possumusne supponere, quod Dominus otiosam, et non actuosam nobis praeceperit proximorum charitatem? imprimis respiciendo ad Christi verborum et mandatorum infallibiles interpretes Apostolos: Joannem et Jacobum, quorum prior monet:7 „Filioli non di­« Cf. Act. 4, 32. — » Ad Kom. 13. 10. — s Tob. 14, 16. — * Matth. 7, 12. — 6 Lue. 6, 31. — 6 Loco jam cit. — 7 Ep. 1. 3, 17, 18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom