Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

26 ligamus verbo, neque lingua, sed opere et charitate,“ postquam praemisisset banc ob­servationem: „Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum ne­cessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo charitas Dei manet in eo.“ Et alter loquitur:1 „Si autem frater et soror nudi sint et indigeant victu quo­tidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corpori, quid proderit? Sic et fides, si non habeat opera (eharitatis et misericordiae) mortua est in semetipsa.“ Christus Dominus proinde eam amoris mensuram a nobis postulat, quae se manifestet per opera benevolentiae, exigit beneficia misericordiae, vehementer inculcans:2 „Estote ergo misericordes, sicut Pater vester misericors est.“ Ingeminavit Pharisaeis obmur­murantibus:3 „Euntes — discite, quid est, misericordiam volo, non sacrificium.“ Di­xit porro : „Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.“ Vita Salvatoris visibilis non aliud fuit, quam perambulatio huius terrae, in quam ubi transibat, beneficia sua sparsit: „petransiit benefaciendo.“4 Idem urget, eharitatis officia jugiter inculcare solitus Gentium Apostolus. Galatas monet:5 „Bo­num autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes“ et addit: „Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes: maxime autem ad domesticos fidei.“ Ad Thessalonicenses autem scribit:0 „Vos autem, Fratres, nolite deficere benefacientes.“ Hebraeos vero hortatur:7 „Beneficentiae et communionis no­lite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.“ Dubitari itaque nequit Christianos quoslibet ex legibus proportionis suarum virium, suarum facultatum, suique ingenii obstringi praecepto divino ad benefacien­dum inopibus proximis, seu ad exercenda misericordiae opera. Haec, ut jam ex Ca- techismo didicimus, duplicia sunt: corporalia et spiritualia. Illis corporis, istis ani­mae defectibus indigentiisque succurritur. Altera spectant bonum spirituale proximi, temporale altera. Nemo negaverit, nobilissimum eharitatis officium id esse, quo pro­ximis nostris subsidia praestamus, ut vitam aeternam consequantur, retrahendo vide­licet eos a via errorum, vitiorum et scelerum, et deducendo ad veram religionem atque ad semitam virtutum, ut ament et colant verum Deum in terris, et eum dein in aeternum diligant possideantque in coelis. Cum hic sit ultimus hominis finis et pri­mum Dei nos in hoc mundo locantis consilium, nihilque summo hoc bono, quod creatura rationalis sperare potest, sit excellentius sequitur : haud aliud maius prae­beri a nobis posse homini subsidium, quam si omni studio eo connitamur, ut is post exactam ad Dei leges in hoc mundo vitam, assequatur tandem in alio beatitudinem, sine fine duraturam. Beneficentiae spiritualis ager late exporrigitur, ad quem conti­nuo ferventerque colendum quamvis nos, qui ministri sumus Christi et dispensato­res mysteriorum Dei prae ceteris vocati et destinati sumus; tamen ab exercendis spiritualibus misericordiae operibus nec fideles eximuntur. „Mandavit enim Deus uni­cuique de proximo suo8“ et si eorum pectora vero Dei amore inflammentur, hic, quia ingeniosus, indicabit illis modum non unum, plurimum conferendi ad salutem procurandam animarum. Patres autem et matres, aut qui domibus praesunt, vigilan­1 Jac. 2, 15. squ. — 2 Luc. 6. 36. — * Matth. 9, 13. — * Act. Ap. 10. 38. — 6 Gal. 6, 9, 10. — 6 2. Thesg. 3. 13. — ’ Ad Hebr. 13. 16. — 8 Eecli. 17. 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom