Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

I Christiano censemur nomine. Quidquid seu praecepti formam, seu consilii speciem refert in religione, quam profitemur, reduci potest ad duo haec praecipua mandata, in quibus velut in compendio continetur omnis scientia vitae Christianae. Sane in Decalogo nullum occurrit praeceptum, quod nos non dirigat ad facienda vel omit­tenda ea, quibus Deo, aut proximo amorem nostrum contestemur. Similiter renun- ciare mundo, amplecti humilitatem, refraenationem passionum, voluntariam pauper­tatem, obedientiam, castitatem; meditari et orare, ac omne aliud exercitium pietatis et virtutis, totum tendit ad profitendum Deo et proximo nostrum affectum, aut ad removendum e cordibus nostris nimium amorem nostri, ac bonorum voluptatumque mundanarum, duorum praecipuorum impedimentorum ad amandum Deum et homines. Concinit S. Paulus1 docens: „Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis; qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam, non adulterabis; non occides; non furaberis; non falsum testimonium dices; non concupisces; etsi quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Dile­ctio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.“ Sanxerat quidem Deus, ut populus judaicus diligeret amicum, seu proximum sicut se ipsum: „Di­liges amicum tuum sicut te ipsum.“2 Sed legis doctores, pharisaei in alium sensum detorquebant consilium divinae voluntatis, docebant quippe: debitum existere amandi amicos, non vero inimicos, et nomenclatura proximi comprehendi dumtaxat eos, qui lege mosaica data vivebant. Christus Dominus contra docuit, diligendos etiam ini­micos et persecutores, denunciavitque nomine proximi complecti omnes homines etiam gentiles, ac cuiuscunque sectae et opinionis sequaces. „Diligite,3 inquit, inimi­cos vestros; benefacite his, qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumni- antibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.“ Nullius alterius praecepti observantiam tam frequenter ursit Dominus, quam dilectionis. „Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos“4 et iterum reversionem facit ad id ipsum, dicens : „Haec mando vobis, ut diligatis in­vicem.“5 Idem praeceptum, postquam pedes eorum lavasset, iterum inculcavit ipsis: „Mandatum novum,“6 inquit, „do vobis: ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.“ Et addit: „In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.“ Non id suggerit tamquam consilium, sed tamquam mandatum, novumque vocat, seu quod illud consideraverit nimis negle­ctum ; seu quod veteri legi, in multis imperfectae, novam perfectionem universalis et exactae charitatis addere voluerit. Declaravit simul Dominus: insignem notam et characterem Christiani ac signum, quod ipsum secernet, et facit, ut pro tali ubique recognoscatur, esse et necessario haberi debere: Charitatem et amorem proximi. Apostoli nihil frequentius suis in litteris inculcabant, nihil magis intimiusque com­mendaverunt, quam magnum charitatis praeceptum, amorem nempe Dei, sed opere completum in proximo. Sufficiat reflectere ad magnificentissimum illud elogium, quo Gentium Apostolus7 charitatem celebrat, dicens: „Si linguis hominum loquar et an­1 Rom. 13. 8. squ. — 2 Levit. 19, 18. — 3 Mattii. 5. 44. squ. — 4 Joann. 15. 12. — 5 Ib. v. 17. — 6 Ib. 13. 34. squ. — 7 1. Cor. 13. 1. squ. 24

Next

/
Oldalképek
Tartalom