Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

21 ne in hoc quidem, ut loquantur, licet: virga murmur omne compescitur; et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternutamenta, singultus, magno malo ulla voce in­terpellatum silentium luitur: nocte tota, jejuni mutique perstant. “ Lege statuebatur, ut oc­ciso per servum domino, omnes servi, licet centeni ac milleni, sine ullo judicio ne­carentur. Quae lex Neronis tempore in Pedanii morte cum quadringentorum servorum nece executioni dabatur. Crudelitas liaec in servos exercita profluxit e legibus, quae sic sonabant: „Servus nullum caput babét — servile caput nullum jus babét — in personam servilem nulla cadit obligatio. Nec servus quidquam debere potest, nec servo potest deberi. Servus morti assimilatur. Servum bominem causam orare leges non sinunt, neque dictio testimonii est. Sine tormentis testimonium eius credendum non est.“1 Servos considerarunt tamquam secundum bominum genus, ac ideo per for­tunam in omnia obnoxios, quos Plautus ferratile genus, virgarum delicias, plagipa­tidas, ferritribaces appellat. Yarro autem, inter instrumenta refert laborum rustico­rum: „triplex instrumenti genus, ait, vocale, semivocale et mutum. Vocale, in quo sunt servi, semivocale, in quo sunt boves, mutum, in quo sunt plaustra.“ Etbnici graeci et romani opinionem de servis, velut altero bominum genere, e corruptissima veterum pbilosopbia hauserunt, quae duplex illud bominum genus effinxerat: servos et liberos. Viles illi, et a Jove ipso damnati. „Animae dimidium servis abstulit Jupi­ter ait Homerus,8 Homerum appellans Plato:4 „Nibil in servis integri, nibil sani“ Aristoteles: „Ea ratione, qua a natura imperium asseritur viro in mulierem, animo in corpus, bomini in belluas, artifici in instrumentum, quo ipse utitur.“ Docebat enim, bomines ab bominibus adeo differre, ut ab animo corpus, ab bomine bellua, ab artifice instrumentum. Adeoque alios ad imperium, alios ad servitutem naturaliter genitos. Hoc posito principio, facile colligitur, quibus legibus in servos Graeci quo­que uterentur, etiamsi facta gentis delitescerent. Propudiosa baec servitutis plaga, qua una fratrum pars ab altera obruebatur, non aliunde orta est, quam a naturae humanae corruptione, quae insurgens in Deum, etiam in ejus imaginem insurrexit, ignorans et vilipendens Deum, bominem quoque ignoravit et despexit. Dei unitatem reiiciens eiusque paternitatem, humani etiam generis unitatem ac fraternitatem pro­scidit. Haec problematis solutio. Unde consequebatur: nonnisi restaurata divinitus Dei notione, unitate, paternitate, nunquam restaurandam esse bominum dignitatem, unitatem, originis aequalitatem ac fraternitatem. Quae restauratio sicut erat in votis, sic respiciente misericorditer ad opus, quod condiderat, Deo, successit in factis,5 per Dominum Nostrum Jesum Christum, qui cum in forma Dei esset, non rapinam ar­bitratus est, esse se aequalem Deo sed semetipsum exinanivit, formam servi acci­piens in similitudinem bominum factus et habitu inventus, ut homo. „Humiliavit se­metipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.“6 Huius Crucis trium­pho in mundo debetur, quod servitus sensim sine sensu citra vebementiorem socie­tatis commotionem a moribus, a legibus, a jure gentium expulsa fuerit. Qui tam inhumanos et crudeles exhibuerunt se erga servos, quorum tamen operis et laboribus, iisque durissimis ad propria sua commoda et augendas divitias 1 Seneca de clement. 1. 18. — 2 De re rust. — s Odyss. 16. — ‘De leg. — 6 Conf. Audisius Juris naturae et gent. etc. fund. — 6 Philip. 2. 6. squ.

Next

/
Oldalképek
Tartalom