Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

22 ac voluptates utebantur, Gentiles Graeci et Romani, hi non mitius pauperes, egenos, mendicos, aliasque miserabiles personas tractaverunt, imo odio prosequebantur. Pla­tonis potissimum sequebantur legem, quae sic sonat: „Mendicus nullus in civitate sit; si quis hoc facere tentaverit, ut precibus inefficacibus victum quaerat, ex foro aediles depellant, ex civitate urbis curatorum magistratus, ex reliqua regione agro­rum curatores extra fines expellant, quo regio ex huiusmodi animali pura fiat.“1 At­henis Solonis lex viguit. Pauper asylo caruit, occidebatur. Lege Aegypti pauperes aeque necabantur. Hermogenes2 perhibet, apud antiquos mali ominis instar habitum fuisse vel occurrere mendico. Quintilianus3 quaerit: „Possis tu (intelligit divitem) fortasse hucusque descendere, ut non fastidias pauperem?“ Diogenes Laertius4 pro­ducit hoc apophtegma Zenonis: „Sapientes misericordes non esse neque veniam ali­cui dare. Quandoquidem cedere, misericordiaque tangi et aequitate nullius animo inest, qui ad animadvertendum se aptum existimet.“ Idem sensit expressitque Se­neca: „Miseratio est vitium pusillanimi, ad speciem alienorum malorum succidentis: itaque pessimo cuique familiarissima est.“ Item: „Misericordia est aegritudo animi; aegritudo autem in sapientem virum non cadit.“ Misericordiam porro non aegritu­dinem tantum, sed vitium plane animorum, nimis miseriae faventium esse dicit. Summum, quod moralis pagana romana erga inopes fieri posse concessit vel docuit, fuit: „Una ex re satis praecipitur, ut quidquid sine detrimento possit commodari, id tribuatur vel ignoto, item consilium fidele deliberanti dare: quae sunt iis utilia, danti non molesta.“5 Sed nemo sincerius ethnicorum sensa et agendi rationem quoad egenos et inopes expressit Plauto, qui6 hanc, quam Lactantius7 detestandam merito vocat, protulit sententiam : „Male meretur, qui mendico dat, quod edat; nam et illud, quod dat, perit; et illi producit vitam ad miseriam. “ In Horatio communem Romano­rum eatenus sensum sic declaratum legimus: „Magnum pauperies opprobrium.“8 „Cre­didit ingens pauperiem vitium.9 „pauperies immunda.“10 Paupertatem etiam mitissimus inter ethnicos scriptor Virgilius „turpem“11 appellavit. Quarto ineunte saeculo sequentem Paganis impertitus est doctrinam Lactantius : „Deus, qui homines generat et inspi­rat, omnes aequos idest pares esse voluit. Eandem conditionem vivendi omnibus po­suit; omnes ad sapientiam genuit; nemo a beneficiis eius segregatur. Nam sicut om­nibus unicum suum lumen aequaliter dividit, emittit omnibus fontes, victum submi­nistrat, quietem somni dulcissimam tribuit; sic omnibus aequitatem, virtutemque largitur. Nemo apud eum servus est, nemo dominus; si enim cunctis idem Pater est, aequo jure omnes liberi sumus. Nemo Deo pauper est, nisi qui justitia indiget; nemo dives, nisi qui virtutibus plenus est, nemo denique egregius, nisi qui bonus et innocens fuerit; nemo clarissimus, nisi qui opera misericordiae largiter fecerit; nemo perfectissimus, nisi qui omnes gradus virtutis impleverit. Quare neque Ro­mani, neque Graeci justitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homi­nes habuerunt, a pauperibus ad divites, ab humilibus ad potentes, a privatis deni­que usque ad regum sublimissimas potestates. Ubi enim non sunt universi pares, aequitas non est; et excludit inaequalitas justitiam, cuius vis omnis in eo est, ut 1 De lege dial. 11. — * Walz, Rhetor. Graec. t. 3. — 3 Declarat. 301. — 1 De vitis dar. philos. lib. 7. — 11 Cic. de offic. 1. 16—17. — 8 Trinumm. 1, 1. — 7 Inst. div. 1. 6 c. 11. — 8 Carm. 24. — 9 L. 2. Satyr. 3. — 10 L. 2. epist. 2. — " Aen. lib. 6. v. 276.

Next

/
Oldalképek
Tartalom