Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

20 et Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis etiam vobis justissimis, et severissi­mis in nos praesidibus, apud conscientias pulsem, qui natos sibi liberos enecent?“1 Quis jam novam familiam, novam mulierem, dignitati suae originariae restitutam in mundo creavit? Utique Ille, qui e muliere nasci dignatus est, e muliere, cuius caput duplex corona et perpetuae virginitatis et maternitatis ornat, utique Dominus Noster Jesus Christus, qui dixit:2 „Non legistis, quia qui Jecit hominem ab initio, masculum et foemi- nam fecit eos, et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne tina. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus con­junxit, homo non separet. Dico autem vobis, quia quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur, et qui dimissam duxerit, moechatur. “ Quibus qui­dem verbis unitatem, indissolubilitatem, et sanctitatem matrimonii, sancivit, bisque ipsis aequalem mulieris cum viro dignitatem declaravit.3 Et oblati sunt Christo Domino par­vuli ut tangeret eos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum videret Jesus, indigne tulit et ait illis: „Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: ta­lium enim est regnum Dei.“4 „Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit, qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis... expedit ei, ut suspen­datur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris.“5 Ubi fulget Crux Christi, parvulos tam suaviter complectentis, amantis ac commendantis, ibi securitati vitae eorum prospectum est. Apud gentes autem, in tenebris et in umbra mortis sedentes, v. gr. Chinenses et alios Paganos in Africa quotannis centena par­vulorum millia vel flumina transvehunt, vel canes devorant. Non potest itaque non majorem in modum commendari piissimum Unionis Infantiae Jesu institutum, cuius origo et initia missionario olim, dein Episcopo Nancyensi in Gallia Forbin-Janson debentur. Cuius instituti is est scopus, ut proles, quas parentes in regionibus illis abjiciunt, redimantur, baptizentur, colligantur, et in fide catholica educentur. Si jam ab ethnicis sic saevitum est in propriarum familiarum viscera, quid a cultissimis his Barbaris nempe Graecis et Bomanis polliceri sibi poterant servi, non mercenarii, sed obnoxii dicti. Horum numerus legio fuit. Urbs Eoma numerabat plus mi­nus sexcentum mille incolas cives, servorum autem supra unum millionem. Athenis erant viginti millia civium, et quadraginta millia servorum. Universim tres quartae partes hominum servi erant. Nullum autem crudelitatis genus cogitari potest, quod exercere contra servos non licuisset Domino : haec enim viguit norma apud Graecos et imprimis Eomanos, in servos nihil domino non licere. Apud Plautum Leonidas enumerat instru­menta, quibus servorum corpora dilaniabantur: „stimulos, laminas, cruces compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, perticas, boias, inductoresque acerrimos, gnarosque nostri tergi.“ Servus quandocunque interfici a domino potuit. Quintus Flamininus senator extemplo servum obtruncari jubet, ut complaceat amico, qui nunquam hominem in­terfici viderat. Pollio, Augusto familiaris, murenas ingentis magnitudinis pro convi­viis destinatas, servorum carnibus pascebat. Cum cibatio bestiarum circi multum aeris constaret, Caligula mandavit, ut carnibus servorum pabularentur. Tussis, ster­nutamenta, singultus in servis, mensae domini jejuno cum stomacho adstantibus, virga compescebantur. De quibus Seneca loquitur:6 „At infelicibus servis movere labra, * Apolog. c. 9. — 2 Matth. 19. 4. squ. — 8 Marci 10. 13. squ. — * Matth. 18, 5. 6. — 5 Asin. act. III. sc. 2. — 6 1. Ep. 47.

Next

/
Oldalképek
Tartalom