Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
19 Sed hic matrimonium conciliandi modus sensim exolevit, nec nisi in solis ministrorum cultus coniugiis servabatur, ut testatur Tacitus.1 Quo facto in peiores res ruerunt ita, ut mulieres partem in coniurationibus et seditionibus expeterent, ut Sempronia in Catilinae, qui illis ad succendendam urbem, obtruncandosque maritos abutebatur referente Sallustio. „ Centum septuaginta ob sublatos veneno maritos damnatas fuisse“ narrat Valerius.2 Atque si Plutarcho fides, in omnibus fere familiis filiorum, matrum, uxorum, fratrum caedes occurrunt. Quanta fuerit apud Gentiles .Romanorum matrimoniorum, ac consequenter etiam familiarum strages et exsolutio, discimus non sine horrore ex Seneca, qui eatenus sic scribit: „Numquid jam nulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam et nobiles foeminae, non consulum numeros, sed maritorum annos computant? et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii? Tamdiu istud timebatur, quamdiu rarum erat-, quia vero nulla sine divortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt. Numquid jam ullus adulterii pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, nisi ut adulterum irritet ? Argumentum est deformitatis pudicitia. Quam invenies tam miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par? nisi singulis divisit horas? et non sufficit dies omnibus? nisi apud alium gestata est, apud alium mansit? Infrunita et antiqua est, quae nesciat, matrimonium vocari unum adulterium? Quemadmodum horum delictorum jam evanuit pudor, postquam res latius evagata est; ita ingratos plures efficies et audaciores, si numerare se coeperint.“3 Dabantur mulieres, quae vi- ginti successive maritos habuerunt; de una ait S. Hieronymus, quod per vigesimum primum sepulta fuerit. Mirari proinde non subit Censorem Metellum Numidicum dixisse: a quam molestissimis liberaremur sociabus, si natura indu/sisset nos solutos matrimonio vivere. — Proculcata uxorum matrumque, generatim mulieris dignitate, proles nonnisi mancipiorum instar considerari in familia gentili poterant. Paterfarqilias et herus non solum familiae caput, sed etiam tyrannus, vitae necisque dominus, qui proles suas exhaereditare, ter vendere, interficere etiam potuit, quin ab his ausibus per quempiam impediretur. Suas vero proles patres Romani educandas servis crediderunt, ab hac obligatione se dispensantes. Quod in Graecia Lycurgus et Solon sanxerunt, ut proles neonata sinui matris eripiatur, atque ante pedes Patris ponatur, eo fine, ut ipse indicare queat, an retinenda vel abjicienda sit proles, retinebatur autem, si pater illam levavit, abjiciebatur autem, si illam in terra reliquit, hoc idem lege statuerunt Romae XII tabularum legislatores. „Puerum pater cito necato“ sic sonat lex, puerum nempe debilem, aut deformem, vel cui enutriendo se imparem existimat. Repudiata per patrem proles vel aquis mergebatur, vel in silva bestiis objiciebatur, vel in publico foro exponebatur, per aliquem forte ad se recipienda et educanda, vel tamquam futurum mancipium vel prostibulum. Hanc proles exponendi et abjiciendi consuetudinem probat Seneca4 scribens: „Rabidos affligimus canes, trucem atque immansuetum bovem caedimus . . . liberos quoque, si debiles monstruosique editi sunt mergimus. Non ira, sed ratio est, a sanis inutilia secernere.“ Tertullianus hoc homicidii crimen Christianorum hostibus et persecutoribus objecit scribens : „Quot vultis ex his circumstantibus 1 Annál. 4, 16. — 2 Orat. 2. 1. II., 15. — De benef. 1. 3. cap. 1, 6. — * De ira c. 8. v. 44.