Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

18 per dies centum viginti tres continuavit et gladiatorum 10,000 servos obtulit ad certamen in circo. Hadrianus ad sex dies se restrinxit. Commodus mille pugnas gladiatorias exhibuit, quales frequentes in convivio etiam habuit, trahens coenam usque ad noctem.1 Sub Gordiano saepe per mensem mille gladiatores dilaniare se de­bebant ad solatium populi. Claudius, ut expirantium facies videret, gladiatores absque casside pugnare iussit.2Sub Pompeio 600 leones, sub Augusto 420 leopardi in arenam immissi sunt, alias 500 Getuli cum 20 elephantis decertare iussi. Titus 5000 bestias una die occidendas in Circo obtulit. Bestias pro circensibus ludis procurare ad agenda pertinebat procuratorum provinciarum. Hos tamen ludos vocant, in quibus humanus sanguis effunditur. Observat Lactantius et quaerit „an possunt pii et iusti homines esse, qui constitutos sub ictu mortis, ac misericordiam deprecantes, non tantum pa­tiuntur occidi, sed efflagitant feruntque ad mortem crudelia et inhumana suffragia, nec vulneribus satiati nec cruore contenti? Quin etiam percussos, iacentesque repeti iubent, et cadaverum ictibus dissipari?“3 vIn spectaculis,“ ait Salvianus, „summum deliciarum genus est mori homines, aut, quod morte gravius acerbiusque, lacerari, expleri ferarum alvos huvianis carnibus, comedi homines cum circumstantium laetitia, hoc est non minus pene hominum aspectibus, quam bestiarum dentibus devorari.“4 „Hos ludos,“ ut loquitur Cassiodorus, „crudeles, sanguinarias voluptates, humanam feritatem prohibuit Christus.5 Spiritus nempe Christi, quo imbutus Con­stantinus M. edixit: „Cruenta spectacula in otio civili et domestica quiete non placent, quapropter gladiatores esse prohibemus.“6 „Quod Deus coniunxit, homo non separet“'1 Hac posita lege consultum fuit matrimonii, quod est origo et fundamentum humanae societatis, sanctitati et firmitati. Hanc, cum vera fide retinuerunt connubii sanctitatem viri Dei. „Et nunc Domine, tu scis, quia non luxuriae causa accipio Saram coniugem, sed sola posteritatis dile­ctione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula,“ aiebat Tobias.8 Sed hac amissa fide de matrimonii sanctitate, lege autem de illo velut de communi re statuente, corruptio incubuit orbi terrarum. Quid mulier in lege cultorum Graecorum? Mulier, ut etiam Demosthenis mater, a marito vendebatur, quia hoc lege permissum fuit. Et quid mulier in civilissimo iure Romanorum? Usu et coemptione viro acquirebatur. Res nimirum, quo empta semel, iure iterum vendebatur, cedebatur, legabatur. Sic Marciam amico cessit Cato, morem antiquum secutus, ait Strabo. Nefandum morem iura Romana tuebantur fingentia maritum de uxore, veluti de filia disponere: „filiae loco“ inquit Caius. „Uxorem millies duxit“ laus est Maecenatis apud Senecam,9 qui idem quotidiana repudia apud Romanos facta testatur.10 Haec vera erant civilia matrimonia, cum funestissimis consectariis: mores enim, familia, urbs, imperium dissolvebantur. Erat quidem Romanis aliud etiam ge­nus matrimoniorum per confarreationem, quando certis verbis, et decem testibus, solemnique farris sacrificio, mulier viro coniungebatur. Traditio nimirum generis humani de religiosa connubii natura nullibi penitus extincta fuit. 1 1 Jul. Capit. Mare. Aurei. 19. ■— 8 Suet, in vita Claudii. — 3 Inst. div. 6. c. 20. — 4 L. 6. — 6 L. 5. ep. — 6 Leg. 11. Cod. tit. 43. — 1 Matth. 19. 6. — 8 C. 8. 9. — 9 Ep. 114. — De prov. 3. 42.

Next

/
Oldalképek
Tartalom