Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
16 referta, victoriis gloriosa, vel, quod est felicius, pace secura sit. Et quid ad nos ? imo id ad nos magis pertinet, si divitias quisque semper augeat, quae quotidianis effusionibus suppetant, per quas sibi etiam infirmiores subdat quisque potentior. — Populi plaudunt non consultoribus utilitatum suarum, sed largitoribus voluptatum. Non jubeantur dura, non prohibeantur impura. Reges non curent, quam bonis, sed quam subditis regnent. Provinciae regibus non tamquam rectoribus morum, sed tamquam rerum dominatoribus et deliciarum suarum provisoribus serviant; eosque non sinceriter honorent, sed nequiter et serviliter timeant. Nullus ducatur ad judices, nisi qui alienae rei, domui, saluti vel cuique invito fuerit importunus, aut noxius: caeterum de suis, vel cum suis, vel cum quibusque volentibus faciat quisque, quod libet. Abundent publica scorta, vel propter omnes, quibus frui placuerit, vel propter eos maxime, qui privata habere non possunt. Exstruantur amplissimae atque ornatissimae domus, opipara convivia frequententur, ubi cuique libuerit et potuerit, diu noctuque ludatur, bibatur, vomatur, diffluatur. Saltationes undique concrepent, theatra inhonestae laetitiae vocibus, atque omni genere sive crudelissimae, sive turpissimae voluptatis exaestuent. Ille sit publicus inimicus, cui haec felicitas displicet; quisquis eam mutare vel auferre tentaverit, eum libera multitudo, avertat ab auribus, evertat a sedibus, auferat a viventibus. Illi habeantur dii veri, qui hanc adipiscendam populis procuraverint, adeptamque servaverint. Colantur, ut voluerint-----------t antum efficiant, ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil a peste, nihil ab ulla clade timeatur.“ Hic sensus ethnicorum omnium erat; observante enim S. Leone M.1 „Quae unquam gentes ignorarent, quod Roma didicisset, ubi diligentissima superstitione habebatur collectum, quidquid unquam fuerat vanis erroribus institutum.“ Omnium Gentilium haec una erat persuasio, hominem non ad sublimiorem alium finem, verum ad praesentis vitae commoda, corporis delicias, bonaque fortunae, verbo ad epicuream beatitudi- nem factum destinatumque, hancque cuivis concessam esse etiam cum dispendio justitiae, aequitatis, conscientiae et religionis hominum animis a natura insitae. Historia Gentilium, bellorum in specie ab illis gestorum, ludi praeterea circenses, con- nubia et status familiarum domesticarum, conditio servorum, pauperum item et egentium invictissime demonstrant, veritatem objectorum per S. Paulum Gentilibus gravium moralium morborum, eorum signanter, quae ad indolem crudelem referuntur, inde repetitam, quod fuerint pleni homicidio, sine affectione, absque foedere, sine misericordia. Nullum jus gentium, nisi quod furor et arma ministrabant. Civitates et imperia suos seorsim habere deos credebatur, quemadmodum etiam, quod ipsi bella gerant, delectentur caedibus, humanoque sanguine foedari, vinctos autem ex una in aliam gentem immigrare. Unde, jure belli, ipsa quoque fugientium deorum templa, evertebantur. Bella proinde horribilia potius regnorum excidia dicenda sunt, quibus homines a sene ad lactentes interficiebantur, vel tamquam mancipia alio transferebantur, excisis urbibus, quae delebantur. De Romanis, in ipso culturae civilis culmine, habet Sallustius: vAt hi ignarissimi homines, per summum scelus, omnia ea sociis adimere, quae fortissimi viri victores hostibus reliquerunt: proinde quasi injuriam pacere, id demum esset imperio uti. Ipsi triumphi, quibus tum spolia de hostibus capta, et praeda omnis auri atque argenti, tum etiam captivorum hostium duces et reges vincti sub1 Serm. I. de SS. Apóst. Petr, et Paul.