Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

15 III. sunt. Cultissima, quae Christi Domini adventum praecesserant tempora, atrocis- sima simul foedissimaque fuerunt. Testis est, omni exceptione major S. Paulus, qui in sua, ad Romanos directa Epistola1 gentilium etiam cultissimorum mores descri­bens, dicit „repletos illos esse omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequi­tia; plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericor­dia.“ Causam autem tantae moralis inter Gentiles stragis ab idololatria eorum repe­tit, qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, quippe qui mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis et volucrum, et quadrupedum et serpentium. Ad pugnum apparuit veritas adserti, homines haud posse moraliter meliores esse, quam sint dii, quos colunt. Novimus autem deos et deas, quibus Gentiles, nec Graecis Romanisque demptis, cültum religiosum exhibuerunt, sceleratissimos fuisse homines, qui si ad rem ullam, ad vitia certe, atque improbitatem non potuerunt non mortales inducere. Sic fuerat Jupiter incestuosus et raptor, Mars adulter, Mercurius latro, Venus prostibulum etc. Hos deos deasque violentos, iracundos, plebeiorum in modum rixantes, lepide describit Lucianus3 Deorumque fingit concilium, cum Jove expostulantium, quod coelum immundis brutis, impiissimisque hominibus reple­verit. S. Paulum, dum Ethnicorum corruptissimos mores adumbravit, rem non exag­geravisse, patet e scriptis librisve auctorum tam Graecorum, quam Romanorum de­pravationem illorum populorum longe atrioribus, ac Apostolus fecit, coloribus de­scribentium. Flagitiosissimam fuisse Romanam rempublicam testantur Suetonius, Ta­citus, Livius, Cicero et alii. Quod Romanis objecit S. Augustinus, qui in praecla­rissimo, quod de Civitate Dei contra paganos elucubravit opere, scribit.3 „Ecce Ro­mana respublica (quod non ego primus dico, sed auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante dixerunt ante Christi adventum) paulatim mutata . . . pessima flagitiosissima facta est. Mutationis huius causam ex eodem idololatriae fonte cum S. Paulo derivat, dicens: „ Verum tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum etiam imitatores in sceleribus et flagitiis se esse laetantur, nullo modo curant pessimam ac flagitiosissimam non esse rempublicam. Tantum stet, inquiunt, tantum floreat, copiis Nr. 900. Dura apud Ethnicos ser­vorum paupe­rumque sors apud Christia­nos cessavit, suaviorque reddita ob praeceptum charitatis et misericordiae, a Christo Christianis injunctum. Quare opera charitatis, in specie per deemosynam exercenda et idelibus com­mendanda sunt. 1 Cap. 1. — 2 In dialogis. — 8 Lib. II. Cap. 19. et 20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom