Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIV.

173 vicina, qui promissa Carolo Magno data teneri voluit, quin officia eiusdem semper etiam implevisset, sui juris suique imperii maneat; Petrus non regulum sed regem Hungarorum corona decoravit, coronaeque, unde haec sacra fiebat, gemmam jurium Apostoli inseruit; — Petrus stirpem Árpád, migrantibus ad has oras Hungaris con­natam, coetu sanctorum, huius stirpis propaginum conspicuam extulit; — Petrus ferventes dissidiorum internorum fluctus, quibus gens in fide adhuc nova divexaba­tur, oleo dilectionis identidem temperavit; — Petrus minantia genti nostrae pericula augurans, ut averruncari queant, animos ad spem erexit, ad fortia excitavit, copias armorum adjutrices vocavit, misit, nervo belli gerendi non una vice locupletavit, — tandem ut ignominia captivitatis remota, avita Hungarorum jura, novae vitae germina, integra perseverarent, promotor fuit. Novissimis diebus idem Petrus per Te, Beatissime Pater loquens, urentibus, quae Christianas respublicas consumunt, vulneribus, apta remedia quidem obtulit, — veritates ab hominum filiis deficientes, quibus omnis ordo innititur firmusque stabilitur, in memoriam revocando, speciatim nostrorum malorum, ne plaga medici­nae expers fiat, anxius in litteris ad Episcopos Hungáriáé datis fomentum praesens explicuit. Historia, fugientium testis temporum, vitae, qui doceri volunt, magistra, custos rerum gestarum, eruditae posteritati, mendacio profligato, rejecto, lumen adfe- rens — quemadmodum in nostris publicis regni tabulis consignatum legitur, — annunciat: quia per Sanctam Tuam Sedem, Beatissime Pater, bonis omnibus repleti sumus. Pro Te, non dominationis fulgorem, sed supremae, qua commodo totius orbis fungeris, auctoritatis dignitatem et securitatem inique ablatam juste exigis; non regibus, non gentibus vis principari, sed ut Christus Dominus et Salvator, et justitia eius in gentibus regnet, concupiscis; — nulli nocere, cunctis prodesse, nullum premere, cunctos pariter extollere niteris, quum justitia elevet gentes, miseros autem faciat populos peccatum. Tu princeps pacis, consilia pacis meditaris, — Sacerdos Christo Domino, gentibus autem et regibus Pater manere Tuae voluntatis est. Si rebus humanis vocatus intervenis, nunquam ficto pectore facis, semper justus, semper benignus, inopem foves, erigis, tueris, limite officii signato, corda pulsas, affectus mulces, paciferaque manu ramum praetendis olivae. Si cum Christo Domino amara passus es forsitan ab iis, quibus indesi­nenter bona faciebas; gens Hungara, patrum gratum conservans animum, Tibi et Sedi Tuae nunquam ingrata, auctoritati Tuae sacrae, quae placita semper longani­mitate vincit, perseveranter dedita fuit. Hunc gratum patrum nostrorum animum, Sanctissime Pater, sub pectore gerentes, Tibi honorem, constantem adhaesionem, obedientiam filiorum Dei promit­timus, filialiaque vota promimus, — Deum Omnipotentem Maximum obsecrando, ut Te, Beatissime Pater, ad totius Christiani orbis columen, praesidium et ornamen­tum diu, multumque sospitem atque incolumem servet. Iis porro humilibus precibus ad Te accedimus, ut quae Tibi, omnibus spoliato, atque ad pias filiorum tuorum eleemosynas redacto, cui onus sollicitudinis omnium Ecclesiarum incumbere novimus, in collatitia stipe, ac in supellectili sacra,

Next

/
Oldalképek
Tartalom