Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIV.

172 Salve igitur, Sanctissime Pater, die liac propitia! Salve Pontifex animarum nostrarum! Dum Tibi, filii Tui, bac die decus damus, fidem cordium nostrorum annunciantes, malis, quae mundum afflictant, remedium signamus, ferimus. — Tu es, dies diei eructat verbum, a quo averti ruere, ad quem converti, in humanis quoque rebus, consurgere est; postquam regnum Jesu Christi, cui Tu divino munere praees, omnis justitiae omnisque juris fulgur et fulcrum, omnis ordinis, quo societas consistit et vivit, robur et munimen est; cum Christus lapis angularis sit et maneat rex mentium, rex cordium, rex voluntatum, cui subdidit Deus Pater omnia. Salve, Beatissime Pater, salve incolumis, qui es incolumitas omnis ordinis in mundo; salve caritatis et justitiae praeco, judex ac vindex omni major exceptionej quae migrare minantur ab hominibus, quia Tibi et Christo Domino negari perten­tantur in mundo. Salve, Pater fidei nostrae Abraham! Tu Petra fundamenti in templo Dei, quo nos, immiti Babylon adhuc immixti, affectibus autem semper distincti, aedifica­mur in coelestem Jerusalem, quae est beata pacis visio. Nos quidem viva saxa pro civitate tali adhuc inculta, inter colluctationes et consolationes fabri polimur malleo in dolore tamen, scalpri salubris ictibus et tunsione plurima coaptamur, fide firmi, spe erecti, caritate fervidi, Te duce, Te~ custode, Te magistro molem templi celsam struimus. Mens iniquorum fuit, ut Tu, vices gerens Christi Domini, solus opprimaris, solus acerbis casibus divexeris: ecce quanti in mundo oppressi gemunt, oppressione minaci pendenti extenuantur! Consilium animi fuit, ut delearis de terra viventium, et nomen Tuum non memoretur amplius: ecce mundus totus, qui Christum corde gerit et ore fatetur, ad pedes Tuos evangelisantis pacem, evangelisantis bona pro­stratus Tibi vitam adclamans, tergeminis Te tollit honoribus; — qui recesserunt a Te, vias redeundo explorant; qui iniquitatis protervae magistris manus junxerunt, opem Tuam vocant, favoribus Tuis gloriantur. Deus, qui rebelles etiam compellit voluntates, fecit misericordiam. Compro­batur, quod secula docent: bellum Christo Domino illatum, sponsae eius ad tempus multum quidem nocere, inferentibus autem illud, si non resipuerint, excidium parare. Viros, qui rerum potiuntur, atra premit cura, nos autem persuasi novimus: quousque iura Christi Domini et justitiae Petri instaurata non fuerint, vulnus in corpore gen­tium hiabit, et pacis, securitatis, ordinis et tranquillitatis revehendae conatus vani et irriti concident. Convulsionis quidem solus homo — ordinis autem Deus est auctor. Dum totus catholicus orbis, Sanctissime Pater, Tecum jubilante jubilat, Deum in vota vocans, ut turbine ferae ac impiae violentiae, quo circumdaris, placato amica, serena videas tempore: plebs Hungara, avitae sanctae fidei, quam primus rex noster, ab apostolico Pontifice Apostolus agnitus, oris et mentibus nostris inve­xit, post longas eversionum procellas adhuc fidelis multo majore ratione mota, inducta, Tibi honoris, amoris, adhaesionis solvi nesciae testimonia pandit, quia inter gentes plurimis a Tua Sede muneribus cumulata existit. Petrus, in successoribus suis semper vivens, gentem nostram ad latices sacros Spiritus Sancti excepit, et ita eidem inter gentes sedem tutam, proprio decore fulgidam sepivit; — Petrus cavit, ut gens Hungara, sacri romani imperii caesari

Next

/
Oldalképek
Tartalom