Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIV.
171 XXIV. Quinquagenaria Sacerdotii Summi Pontificis Leonis XIII. a Catholicis populis ubique locorum et terrarum maxima, qua par est, solemnitate ac laetitia celebrantur, qui non verbis solum sed praeclarissimis factis quoque demonstrant, se a Christo Domino et ab Ecclesia Catholica, quae est columna et firmamentum veritatis, edoctos credere, sanctam Apostolicam Sedem et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum et ipsum Pontificem Romanum successorem esse Beati Petri, Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum patrem, et infallibilem Doctorem existere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse. Quae eatenus apud nos facta gestaque fuerint, recensere, cum omnia illa in recenti sint memoria, supervacaneum ducimus. Sed aequum iustumve arbitramur, ut petitioni ad Nos directae respondendo, litteris nostris Circularibus-, tamquam Annalibus Dioecesanis, inferamus solemne illud scriptum, ope cuius filialem nostram in SSmum Dominum Nostrum pietatem, charitatem, constantem reverentiam et adhaesionem cum votis Eidem nuncupatis expressimus, quemadmodum etiam Apostolicum, quod accepimus responsum. BEATISSIME PATER! Dies, qua in termino decimi lustri ad altare sacris operaturus ascendis, ut immaculatam victimam pro Christi Domini grege, Princeps Sacerdos, quia eiusdem Salvatoris in terra Vicarius, Deo Patri offeras, non tam Tibi quam nobis felix et fausta, gaudii et officii, spei et gratiae ubertim ferax, munerisque divini in opportunitatibus et tribulatione, pignus sacrum est. Deus, qui corda probat, sic colluctationis nostrae moderatus est vices, ut hac die, desiderio orantis Jesu Christi congruenter, unum nos esse Tecum non tantum comperiamus animisque nostris robur consolationis advehamus, sed etiam in obsequiis obedientiae, in documentis amoris, in testimoniis fidelitatis spectaculum facti mundo, et angelis et hominibus, nos unius moris esse in domo conspiciamur, comprobantes, — illis autem, qui foris sunt, facto annunciantes: petram fundamenti semper esse immotam, auctoritatem vices Christi Domini gerentis esse jugiter integram, cuius proinde opem quaerere, cuius praesidiis in convulsione trepidarum rerum fulciri, cuius consiliis in eventibus dubii exitus inniti efficienter liceat. Nr. 6920. Salutatio Hungáriáé Catholicorum ad Suam Sanctitatem directa hujusque responsum.