Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

170 Nr. 6822. Tabellae de motn populi dimittuntur. Nr. 6823. Concursus pro vacante bene­ficio parochiali IJdvardensi publicatur. — Ceterum, Venerabiles Fratres, omnem fiduciam nostram in Eius potentia et be­nignitate collocemus: videt enim Deus de monte sancto suo labores populi sui et quamvis brachii sui virtuti explicandae moram faciat, tamen, praestituta consiliis suis maturitate, opportunam Ecclesiae suae opem deesse non patitur. Nunc vero Apostoliéi officii ratio postulat, ut variis catholici orbis Eccle­siis novos pastores praeficiamus. Strigonii, die 14-a Decembris 1887. Prout annis praecedentibus, ita hoc etiam anno tabellae de motu populi per DD. Curatos fideliter explendae sunt, inferendo illis data statistica anni 1887. Fine hoc requisitae tabellae in necessariis exemplis cum eo dimittuntur, ut in illis explendis DD. Curati inviationi ad calcem tabellarum appositae semet accomodent, tabellasque sic expletas, usque finem mensis Februarii anni 1888. concernenti judici nobilium, vel consuli civitatis erga reversales consignent. Strigonii, die 14-a Decembris 1887. Ignatius Kertész VADiaconus parochus beneficium parochiale Udvardense, quod hucusque tenuit, ad manus meas resignavit. Designationem hanc utpote e causis canonicis factam, acceptavi atque pro vacante taliter beneficio parochiali Udvardensi concursum, usque 15-am mensis Januarii a 1888. duraturum publico. Strigonii, die 14-a Decembris 1887. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom