Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

169 Ecclesiae gloria, quae originis vitaeque suae vim divinam ostendit, ac divinum, quo regitur vivitque, spiritum, quo fit ut fidelium mentes et voluntates uno eodemque vinculo invicem, itemque cum supremo Ecclesiae Pastore iungantur. — Iucunditatis sensus, quos haec omnia intuentes experimur, Venerabiles Fratres, ad Dei et Eccle­siae gloriam in conspectu vestro significamus, palamque profitemur, animum Nostrum tot ac tantis Christiani populi in Nos studiis penitus permoveri, nec fieri posse, ut eorum Nobis ullo unquam tempore excidat recordatio. At longe alia ratione homines Ecclesiae infensi in hac nostra natione catho­lica commoventur. Non enim ad amplectenda pacis studia, sed ad bellum in Eccle­siam urgendum intenti, iuris nomen obtendentes iniuriis, nec dubitantes contumeliis suis populares iras contra hanc Apostolicam Sedem inflammare, novum gravemque Nobis et catholicis cunctis dolorem nuper inussere. Quid enim aliud actum est recenti illa civilis potestatis sanctione, qua Italiae cives ecclesiastica lege decimas solvendi ab iis qui nulla hac in re auctori­tate pollent, exempti sunt, nisi ut ius illud violaretur, quo Ecclesiae datum est ut bona quae huius vitae sunt acquirere, retinere, administrare libere queat: quid aliud actum nisi ut Cleri conditione in graviores rerum augustias coniicienda, mi­nuatur ipsi facultas rationibus divini cultus consulendi, inopiae pauperum sublevandae et ipsius sacri ministerii decus dignitatemque tuendi ? Nec vero his finibus acerbitatum Nostrarum caussae continentur. Periculum enim Ecclesiae impendet, idque gravissimum, ex lege etiam quae perferenda dicitur, quaeque principium ducit ex iis doctrinis quibus Ecclesiae status divinitus consti­tutus evertitur. Agitur enim de patrimonii ecclesiastici ratione novis civilis potes­tatis devincienda legibus, quae eo spectant ut omni vi canonicarum legum, quae de bonis Ecclesiae latae sunt, sublata, omnique Ecclesiae in bona sua iure adempto, tota in iisdem bonis auctoritas et ius in civilem potestatem transferatur: admini­stratio autem eorumdem bonorum et procuratio laicis viris a populo-electis tradatur, qui auctoritate Ecclesiae summota, rei publicae dumtaxat administris et civili iuris- dictioni subiiciantur. Videtis, Venerabiles Fratres, quo vulnere Ecclesiam sauciaret nova lex, si iussa fuerit, quia non modo disciplinam perturbaret, sed et potestatem et libertatem Ecclesiae laederet, adeo ut dum ex una parte laicis viris ad Ecclesiam vexandam arma non obscure traduntur, ex altera in ministerio ipsa suo, in ipsa divini cultus ratione,' in ipso catholicae institutionis munere, alieno pendere cogatur arbitrio. — Est et alia caussa, quae Nos vacuo a sollicitudine animo esse non sinat: scilicet iuventuti metuimus, cum multi illuc spectent ut publicarum scholarum alumni magis ac magis potestati Ecclesiae vel in ipsa religionis institutione subdu­cantur. Quae res praesertim apud catholicos perspicuum est quantum a iustitia dis­crepet, et quanti publice privatimque mali materiam contineat. Haec pericula prospicientes, vehementer angimur huius catholicae nationis caussa, quum Nobiscum reputemus luctuosa mala, quibus populi misere obruuntur, religione contempta. Nos haec hodie, ex hoc loco, vobis, Venerabiles Fratres, et universo catho­lico orbi significamus, Deum rogantes ut publicas Italiae res in melius vertat, effi- ciatque ut omnium consilia et opera ad verum patriae bonum et decus dirigantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom