Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIX.
144 Sinas igitur quod Sanctitati Tuae gratias ex intimo corde agamus de paterna sollicidudine et caritate qua partem hanc haereditatis D. N. J. Christi benigne complecteris, Tibique insuper solatium et oblectationem, quam exinde percipimus patefaciamus. Ut autem omnia ex voto cedant, praecipuam operam nostram in id impendemus, ut clerus noster ea doctrina imbuatur iisque virtutibus informetur, quibus in partem sollicitudinis nostrae vocatus, dignus Evangelii praeco inter incultas etiam gentes evadat easque ad aeternae salutis pascua adducat. Ceterum oculi nostri semper in istam Cathedram veritatis intenti erunt, Te Pastorem Pastorum, Episcopum Episcoporum, Infallibilem Christianae Doctrinae Magistrum aspicient. Tibi toto corde, et mente adhaerebimus; nec frustra confidimus quod Sanctitas Tua nostros labores passim respiciet eosque ope Sua levabit. Interim vero spem bonam animo foventes fore ut dies afflictionis Tuae in Vaticano carcere quamprimum brevientur, Deum toto corde adprecamur ut Sanctitas Tua diuturna incolumitate gaudeat, et Ecclesia, universis erroribus disjectis atque errantibus ad viam salutis revocatis, in pulchritudine pacis tandem aliquando conquiescat. Quod reliquum est, Beatissime Pater, observantiae, devotionis et obsequii nostri sensus Sanctitati Tuae exhibemus, ad cujus pedes humiliter provoluti supplicibus verbis exoramus, ut nobis atque Ecclesiis regionibusque nostris pastoralibus curis commissis Apostolicae Benedictionis gratiam et solatium benignissime impertiatur. Goae die 6 Augusti i88y. f Antonius Archiepiscopus Primas Patriarcha Indiarum Orientalium, f Antonius Episcopus Macaensis. f Henricus Episcopus Meliaporensis. f Antonius, Episcopus Lamanensis, Titularis Crangaronensis. fi Iohannes, Episcopus Coccinensis. fi Er. Leonardus Mellano, 0. C. D., Archiepiscopus Verapolitanus. fi Fr. Udefonsus Iohannes Baptista Borgna, Archiepiscopus Titul. Marianopolitanus. fi Fr. Marcellinus Berardi, O. C. D., Episcopus Coadjutor, fi Fr. Ferdinandus Ossi, 0. C. D., Episcopus Quilonensis. fi Paulus Goethals, Archiepiscopus Calcuttensis. fi Franciscus, Episcopus Ivishnaghurensis. Dorn. Gregorius de Groote, O. S. B. Administrator Apóst. Daccensis. fi Fr. Michaael Angelus, 0. S. F. C. Archiepiscopus Agrensis. fi Fr. Franciscus, 0. S. F. C. Episcopus Allahabadensis. fi Fr. Marcus a Farerges, 0. S. F. C. Administrator Dioeces. Lahorensis. fi Franciscus Iohannes Archiepiscopus Pon- dicheriensis. fi Alexius, Episcopus Trichinopolitanus. fi Iosephus, Episcopus Coimba- torensis. fi Iohannes Maria, Episcopus Mysurensis. fi Nicolaus Maria, Episcopus Man- galorensis. fi Iosephus Gandy, Episcopus Coadjutor, fi Christoforus, 0. M. I. Archiepiscopus Columbensis. fi Clemens 0. S. B. Episcopus Candiensis. fi J. Mauroit, O. M. I. Vicarius Generalis Jafnensis. fi Iosephus, Archiepiscopus Madrapastanus. fi Iohannes, Episcopus Visagapatanensis. fi Petrus, Episcopus Iiyderabadensis. fi Georgius, Archiepiscopus Bombayensis. fi Bernardus, Episcopus Poonensis.