Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

145 Venerabilibus Fratribus Antonio Archiepiscopo Goano Primati Patriarchae, Cunctisque Archiepiscopis et Episcopis Indi arum Orientalium. Goam. LEO PP. XIII. Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam benedictionem. Tanto Nobis epistola vestra gratior, quanto plus indigemus, in liac tam acerba conditione solatii. Intelleximus ex ea, quod sane expectabamus, magnopere vos de constituta in Indiis Orientalihus Hierarcbia catholica laetari: itemque summa voluntate accepisse omnia, quae ad rem sacram firmius in ista regionum amplitudine fundandam, anno supe­riore, decrevimus. Vestras igitur communibus litteris consignatas sententias libenter amplectimur, multoque etiam libentius, quia magnam voluntatum concordiam non obscure significant. Concordia vero et caritate mutua quid prius, quidve ad utilitatem publicam feracius cogitari potest? maxime in iis, qui in cultura vineae Domini pariter versantur, qui eadem in caussa desudant, et quorum sunt aliquando ab eodem Domino remunerandi labores. Vobis igitur, Venerabiles Fratres, gratulamur tam excellentem laudem: eritque virtutis vestrae non modo in vobismetipsis eam con­stanter retinere, sed in omni sacerdotum ordine studiosissime tueri. Atque ad sacer­dotes quod spectat, peroptato illud accepimus, quod communis epistola vestra con­firmat, praecipuam vos operam illuc collaturos, ut doctrina et virtutibus, quibus est opus, Clerus vester imbuatur. Sanctissimum sane e^t omnibus maximeque utile pro­positum : cuius tamen adeptio valde postulat, ut sacra multiplicentur seminaria, in quibus alumni, nominatim ex indigenis, ad spem sacerdotii excolantur. Ex his sacrae militiae palaestris, si disciplina sapiens, vobis auctoribus accesserit, non difficulter adiutores laborum vestrorum existent, iique navi et industrii, quales tempora vestra requirunt. Neque enim nescimus, vestrae et sacerdotum vestrorum operae, ingentem ac prope interminatum patere campum. Nostros habetis non exiguo numero, qui assi­duitatem curarum vestrarum desiderant: habetis expertem evangelici luminis multi­tudinem infinitam, quae misericordiam vestram et implorat et exposcit. Perseverate, Venerabiles Fratres, utrique generi caritatem partiri, et quantum est in vobis, con­tendite ut istis omnibus ab oriente sole collustratis oris, pulsa superstitionum cali­gine, lux vera affulgeat, quae illuminat omnem hominem. Quod munus, sane grave et multis de caussis laboriosum, ut vobis Deus prosperare velit, N03 quidem et vehementer cupimus et suppliciter oramus. Intereaque caelestium munerum auspicem, et praecipuae Nostrae benevolentiae testem vobis, Venerabiles Fratres, Clero, popu­loque vestro universo apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Eomae apud Sanctum Petrum die VI octobris an. MDCCCLXXXVII. Pontificatus Nostri Decimo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 22-a Octobris, 1887.

Next

/
Oldalképek
Tartalom