Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVI.

126 Prae ceteris Italia, liaec virorum et artium fecunda tellus, Tuum Pontificis et Patris animum, vehementer sollicitat, ut declararunt litterae ad Eminentissimum Cardinalem Status Secretarium a Sanctitate Tua nuperrime datae; quo circa catholi­cus orbis tam magnanimis conatibus Tuis applaudit, fidelesque omnes exsultantes caelesti gaudio et pietate concordes, prompto et alacri studio proximum sacerdotii Tui Jubilaeum celebrare certatim parant. Non oblita est Sanctitas Tua Helvetiam, regionem hanc in media Europa positam, Germaniae Italiae Galliaeque interiectam, quae saepius est quasi sedes et caput haereticae seditiosaeque pugnae in Europa, cui autem non desunt devotae Ecclesiae voluntates, et quae gloriatur iam a pluribus saeculis custodiam Sanctitati Tuae in Vaticano subministrare. Dioeceses nostrae omnes benignam vim tuam sunt expertae, Ecclesiisque Basileensi, Ticinensi ac Gebennensi, porrexisti dextram, B. Nicolai de Rupe, magni huius Helvetiae pacatoris, festa quater saecularia haud par­vum momentum adiecerunt huic concordiae flatui. Utinam susceptae ad eius tumu­lum piae nostrae peregrinationes pacatae tranquillitatis maturent et confirment, reli- giosique Eremitae praeparent Canonizationem, iam a Summo Pontifice Benedicto NIV expetitam. Praecipua Episcopatus Nostri studia in id tendunt, ut Sanctitatis Tuae do­cumenta et' encyclicas litteras opere exsequantur, efficiantque ut in dies magis intima evadat Pastorum unanimitas, magisque connexa cum supremo ipsorum Capite unio; haec nostra securitas, hic laborum nostrorum est quaestus. Hanc humillimae devotionis nostrae gratique animi testificationem benigne accipias, et Tibi sit novum pignus summi illius obsequii quo Helvetia catholica Ro­manos Pontifices prosecuta est semper. Solemne hoc amoris et observantiae testimo­nium nostrum sit Tibi levamen inter maximas animi acerbitates aerumnasque omnes quae Te undique premunt, ob impiam diuturnamque iniquorum contra Christum Eiusque Ecclesiam persecutionem. Utinam exsurgat nunc Deus et dissipentur inimici Eius. Plena libertas Tua, temporaleque Petri Patrimonium, quod necessarium est ad regendos populos commis­sos, brevi Tibi vindicetur, et omnia fausta feliciaque ad maiorem divinae Maiesta- tis gloriam, et ad salutem animarum Tibi eveniant. Interim, ad pedes Sanctitatis Tuae provoluti, Apostolicam Benedictionem nobis Ecclesiisque nostrae sollicitudini concreditis, universaeque Helvetiae nostrae, supplices imploramus Sanctitatis Tuae Humillimi, devotissimi et obsequentissimi in Christo Servi et Filii f Caspar, Episcopus Lausannensis et Gebennensis. f Adrianus, Episcopus Sedunensis. f Augu­stinus, Episcopus Sangallensis. f Fridericus, Episcopus Basileensis. f Stephanus, Epi­scopus Bethlemensis Ab. S. Mauritii. Can. yoseph Castelli, Delegatus Apostolicus pro Ticino. Thomas Huonder, Delegatus Episcopi Curiensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom