Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVI.

127 Venerabilibus Fratribus Episcopis Lausannensi et Gebennensi, Sedunensi Sangallensi Basi- leensi Bethlemitano ac dilectis Filiis Delegato Apostolico pro Ticino et delegato Episcopi Curiensis. Friburgum Helvetiorum LEO PP. XIII. Venerabiles Fratres et dilecti Filii salutem, et Apostolicam Benedictionem. Quae ad Nos scripsistis die XXVI elapsi Augusti, occasione arrepta annui conventus quem celebrastis, sensus fidei et venerationis vestrae erga Apostolicum Principatum quem Deo volente gerimus ostendebant, ac plane respondebant virtuti et dignitati vestrae, studiis Nostris, et rationi temporum in quibus militans Ecclesia versatur. Dilectionem sane vestram respeximus in iis quae de rebus quibus operam damus, de paternis curis quibus omnes orbis regiones complectimur commemorastis ; at cogitantes neque qui plantat neque qui rigat esse aliquid, sed qui incrementum dat Deum, Ipsi Nos laudem gloriam et gratiam tribuendam agnoscimus, qui infir­mitatem Nostram sustentat ac dirigit, atque ab Eo postulandum esse ut impleat quod de Nobis pio affectu dicitis, ut nempe iusti illius similes inveniri possimus, qui in tempore iracundiae factus est reconciliatio. Muneris quidem Nostri est omni ope niti ut veritatem errantibus tradamus, remedia ostendamus malis quibus societas liumana in dies gravius laborat; ardentium quoque studiorum et votorum Nostrorum est, ut filii extorres ad unitatem et sinum Ecclesiae redeant et salutem assequantur; at in bis omnibus non diffitemur plurimum erigi animum Nostrum curis et laboribus quos Vos, vestrique in Episcopatu Fratres, in eumdem finem Nobiscum communicant, et filiali studio fidelium, qui illustribus argumentis uti semper, tum praesertim hoc tempore Nobis pietatem suam probare contendunt. Verum est autem quod dicitis, peculiarem Nostrarum sollicitudinum partem hanc italicam regionem sibi vindicare, eamque Nobis cordi esse tum ob necessitudinem qua natali solo coniungimur, tum ob fidelis populi studia arctissime Nobis devincti: atque in iis quae recenter gessi­mus quaeque vos commemoratis, nihil aliud spectavimus nisi munus ministerii No­stri, et veram italici nominis utilitatem dignitatem et gloriam, adeo ut qui Nostras voces audire detrudant, ii profecto prosperitati paci et gloriae huius Italicae regionis se adversari, reipsa patefaciant. Nec porro leviter inhaeret in intimis Nostris sensibus Helvetia vestra, uti postulant non tituli modo et honores quos ipsa singulari fide praestantique virtute a Romanis Pontificibus Decessoribus Nostris meruit, sed vester etiam sacerdotalis animus, et pietas ac grata voluntas, qua fideles Helvetici curis Nostris student re­spondere. Nihil propterea Nobis gratius esse posset, quam si universum Plelveticum nomen videremus una fide et caritate Romanae Ecclesiae coniunctum, uti in coelis sua deprecatione poscere non ambigimus B. Nicolaum de Rupe illustrem Helvetiae pacatorem quem Vos eximia religione colitis, et in cuius potenti apud Deum suffra­gatione, Nos Vobiscum eius honoris rite augendi cupidi, spem magnam iure collo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom