Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVI.
XVI. Chorus Episcoporum Helvetiae Beatissimum Patrem ex incidenti quinquagenariorum sacerdotii sui pulcherrimis salutavit litteris, quae prout et acceptum benignissimum rescriptum in subnexo communicantur: Nr. 5071. . Litterae Episcoporum Helvetiae ad Beatissimum Patrem hujus- que responsum. BEATISSIME PATER, Nihil antiquius habent Helvetiae Episcopi, in annuo suo conventu congregati, quam ut Sanctitati Tuae, quae erga Ipsam gerunt filialis observantiae, perfectae obedientiae, plenaeque fiduciae obsequia offerant. Te in Beatissimi Petri Apostolorum Principis sede constitutum infallibilem Christi Vicarium in terris totiusque Ecclesiae militantis visibile caput, plena ac suprema iurisdictione pollentem in omnes et singulos Pastores et fideles, confitentur ac venerantur. Quibus omnibus titulis impellitur fides nostra, ut hanc protestationem Tibi iterum asserat; opus est et cordibus Nostris filialem venerationem, qua Tuam sacram Personam prosequimur, profiteri. ITaud possemus, Beatissime Pater omnia persequi queis ab cristiana repu- blica et civilitate grates quam maximas meruerunt curap Tuae innumerique labores; equidem Sanctitati Tuae prorsus convenit hocce sacrorum librorum dictum „in tempore iracundiae factus est reconciliatio.“ Sanctitatis matrimonii custos tenacissimus, operarum defensor fidelis, auctoritatis civilis publicaeque libertatis propugnator firmissimus, philosophiae cristianae restitutor, laudum Immaculatae Virginis, omnipoten- tisque Eius intercessionis praeco, ut Ecclesiam intus formosam, viribus coadunatam, disciplina vigentem, laboribus fecundam, et in hostium conspectu faceres honestatam indefessus adlaborasti; inde Apostolica Sedes visque eius novo splendore fulgent. Spiritu magno respexisti universum orbem, quem Tibi dedit Dominus Salvator Jesus, ut eum ipsi redderes. Non est ulla regio quae se abscondat a corde tuo. Quacumque diffunditur sollicitudo Tua ab Oriente ad Britanniam, ab Europa ad Americana, omni studio incubuisti ut in locis quidem catholicis illustrior fides evaderet, simul vero conciliarentur infideles, vel haereticae gentes omnesque rebelles filii ad unitatem et sinum immaculatae sponsae, feliciter redirent.