Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
CIRCULARES PIOECESANAE. 1. VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Cuius Nativitatis, Circumcisionis et Apparitionis in terris brevi temporis intervallo festiva solemnitate recoluimus sacratissima Mysteria, in eius etiam sanctissimo Nomine et finem expleti anni conclusimus, et novi initium occepimus, Domini Nostri Jesu Christi Dei ex Deo ante tempora saecularia geniti, qui inter ipsa adoranda sacrae nativitatis primordia ad has terras inviolato maternae integritatis signaculo : natura stupente, figura praecedente, et prophetia multipliciter praecinente, processit non solum „tamquam sponsus de thalamo suo“1) sed velut „gigas ad currendam viam,“ ad consummandum opus nostrae redemptionis, ad expoliandum inimicum nostrum seu ut S. Paulus loquitur:2) „ Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Ut in Nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.“ Haec Apostoli gentium attendentes verba, sequenti autem obsequentes eiusdem monito:3) „Omne quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum“ tam finem transacti, quam principium exorientis anni devotissimis piarum precum muneribus Regi saeculorum immortali et invisibili dedicavimus, in Nomine D. N. Jesu Christi exorantes, ut concedat nobis ita novi anni spatia fideli mente transigere, qualiter oculis pietatis eius mereamur in omnibus complacere; atque ut terram quoque fructibus repleat, scandala removeat, hostem conterat, famem cohibeat, animas corporaque faciat delictis morbisque carere. Qui sic exordiebantur renascentem annum, sperare in Domino possunt, ut illum etiam bene finiant; dimidium enim facti, qui bene coepit, habet. Coeterum cum Juda Ma- chabaeo dicamus:4) „Sicut autem fuerit voluntas in coelo, sic fiat.“ Restat, ut iis omnibus de Ven. Clero, qui vertente anno sua mihi auguria obtulerunt, piaque nuncupaverunt vota, hisce grates rependam, quas possum, maximas, vitam ipsis, felicitatem, et incolumitatem exoptando, mole agendorum impeditus, quominus gratulanti- bus singillative referre grates potuerim ac possim. Nr. 480. Archi-Eppi vota in auspicio novi anni et quod in Dei servitio ferventes nos esse oporteat. *) V. Psalm. 18. 6. — 2) Phil. 2, 8 —II. — s) Colos. 3. 17. *) I Mach. 3. 60.