Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
Non existimavi dignius, atque ad meam Yestramque spiritualem aedificationem salubrius utiliusque Yos alloqui, quam si mibi, Vobisque id majorem in modum commendavero, ut erga Deum liberales simus. — Sunt enim aliqui inter viros ad Sacerdotium evectos, erga Deum, ut ita dicam avari et parcissimi. Dici vix potest, quam subtiles cum Deo rationes ducunt. Examinant diligentissime, quousque protendatur obligatio. Eigide explorant, quid et quantum pressius debeant. Teneor-ne boc facere ex justitia, vel ex vi muneris mei, vel ex canonici juris praescripto? Est-ne peccatum grave illud vel illud omittere? Cum Deus, cuius misericordiae non est numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus, in creaturas omnes, sed in homines praesertim, maxime vero Ministros Christi et dispensatores mysteriorum eius, adeo benignum et munificum se exhibuerit, ut copiose omnia nobis dederit, imo Unigenitum quoque suum Filium donaverit, decet-ne, ut tam parce, anguste et restricte cum Deo agamus, ubi de eius cultu, et famulatu agitur? an non gravem inferimus injuriam majestati Eius, munificentissimaeque in nos largitati, cum hanc pro eo, quod mereretur, vicem referimus, ipsiusque beneficiis ac muneribus locupletissimi, contracta vola respondemus. Praeterea, quid est, quod non posuit in manu nostra Dominus, quando Filium suum Unigenitum, sibi coaeternum et coaequalem posuit? In manu nostra posuit thesauros suos omnes, Sacramenta et gratias; posuit animas, quibus nihil est illi charius, quas ipso suo sanguine redemit; in manu nostra posuit coelum, quod et aperire et claudere coeteris possumus, animas sive ligando, sive solvendo. Quomodo ergo adeo ingrati in huiusmodi dilectionem et liberalem munificentiam esse poterimus, ut in eius obsequio parci et avari simus, nostrorum potius commodorum studiosi, et corpori servientes indulgentius? Non est hic sacerdotalis spiritus, non ecclesiastico viro digna mens. Nihil enim aliud obversari sacerdotis animo deberet, quam se totum, ac omnem suam operam, industriam, vitam quoque, si necesse sit ipsam, in Dei Optimi Maximi obsequium impendere, quod tamen si fecerimus, adhuc non aliud dicendum nobis esset, quam1) „servi inutiles sumus: quod debuimus facere fecimus.“ Quae sors nos maneret, si sic nobiscum ageret Deus, quemadmodum nos cum eo agimus, tenaciter nimirum, et exacta ad decempedam obligationis norma! Quanam enim lege, cum peccamus, in multis autem offendimus omnes2), obstrictus tenetur Deus, ut ad poenitentiam nos expectet? cur non posset ipse meritas poenas illico a nobis reposcere nosque statim aeternis suppliciis adjudicare? Quid ille recepit a nobis, quo iterum gratiam suam, et dona elargiri nobis teneatur? Quam verendum est, si tenacem in Deum animum gerimus, ne id etiam revera nobis eveniat, quod S. Augustinus nobis similiter facientibus comminatur, dicens:3) „Quam a Deo liberalitatem consequi putat, qui cum illo tam sordide avarus est?“ Absit a nobis indignitas huiusmodi tenacitatis in Deum. Si pro certo tenemus illud „dixeris ingratum, dixeris omne malum“ si nos Christianos, si nos Dei administros fateri non pudet, si salutem nostram prae oculis habemus, profecto nihil magnum, nihil multum, nihil arduum, nihil operosum est, aut esse potest, quod non debeamus facere pro illo, qui sic nos dilexit, ut Filium suum Unigenitum daret. Sciendum porro nobis est, nosque meminisse oportet, hilares, ut S. Paulus inquit4) datores a Deo diligi, eique esse acceptissimos, nam qui virtutis opus laeto, prompto libentique animo praestat, vel *) Luc. 17. 10. — 2) Jac. 3. 2. — 8) In Psalm. 42. — *) 2. Cor. 9. 7.