Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
30 Proxima dignitas post orationem Dominicam, salutationi Angelicae debetur; in qua tres velut structores laborarunt: Gabriel Archangelus cum dixit: „Ave gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus:“1) Elisabeth, quando Airgini peregre venienti, gratulata est, dicens: „benedictus fructus ventris tui.“2) Denique Ecclesia Catholica, cum ex pio affectu prioribus haec subnecti voluit: Jesus, Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Arnen. Et quidem jam ab exordio fidei Christianae, hanc Angeli salutationem, apud omnes in pretio et aestimatione fuisse, inde est conjicere, quod in Liturgiis, quae S. Jacobo Apostolo et S. Joanni Chrys. et S. Basilio magno tribuuntur auctoribus, praelaudata salutatio cum devota Virginis invocatione inserta legatur. Neque immerito haec Angeli ad Deiparam salutatio a Christifidelibus celebrata semper fuit, et celebratur; quandoquidem ut S. Petrus Damianus advertit „summi beneficii ac supremi mysterii in ea continetur memoria: Incarnationis scilicet Dei et gloriosissimae humani generis redemptionis.“3) Porro huius salutationis utilitatem, si quis scire desiderat, inveniet non unam apud B. Alanum sic de illa scribentem :4) „ Auscultet sancti nominis tui amator, O Maria; coelum gaudet, omnis terra stupet, cum dico Ave Maria. Sathan fugit, infernus contremiscit, cum dico Ave Maria. Mundus vilescit, cor in amore liquescit, cum dico Ave Maria. Crescit devotio, oritur compunctio, cum dico Ave Maria. Recreatur animus et in bono confortatur aeger affectus, cum dico Ave Maria. Siquidem tanta est suavitas huius benedictae salutationis, ut humanis non possit explicari verbis: sed semper altior manet et profundior, quam omnis creatura indicare sufficiat.“ Quis recensendo foret saluberrimos fructus ex hac Rosarii precatione in totam Ecclesiam, in singulosque fideles redundantes, in illos imprimis, qui illam Deiparae offerunt cum sincero peccati gravis odio, cum seria culparum suarum detestatione, cum fixo animi decreto, resurgendi quamprimum a lapsu, et cavendi imposterum studiose relapsus occasionem; quotiescunque sive ex malitia sive ex infirmitate ceciderint. Dubitari nequit, quin quamdiu isti sic constituti, matrem misericordiae in partem laboris sui, auxiliique pie invocant, sertisque eleganter plexis, et coronis rosariisque ex Angeli salutatione, Beatissimam Virginem ad sua vota, precesque trahunt, postulata impetrent; neque enim sibi tantum fuit gratia plena, sed aliis quoque hominibus : ad impetrandas nempe Dei gratias, culparum veniam, condonationem scelerum, illis praesertim, quos sibi devotos animadvertit, et singulari pietatis cultu affectos. Quam persuasionem confirmat S. Joannes Damasc., cuius ista est ad Mariam Virginem oratio: „Spem habens o Deipara, servabor; defensionem tuam possidens, non timebo; persequar inimicos meos, et in fugam vertam, te solum habens ut thoracem, protectionem tuam, et praesens auxilium tuum. Nam devotum tibi esse, arrha est quaedam salutis, quam Deus iis dat, quos vult salvos fieri.“5) Divinum orandi praeceptum nullus negat; illo itaque omnes homines obstringuntur, in majori autem mensura prae laicis Sacerdotes, qui plus orare tenentur, utpote toti Deo consecrati, et insuper eo destinati, ut plurimis aliis de spiritu suo tribuant, quod facere non *) Luc. i. 28. — >) Ib. v. 43. — 3) Serm. I. de Nativit B. V. — *) Libr. de Psalter. Virginis c. 70. — B) In Annunciat. Dei Genitr.