Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

31 poterunt, si vix tantum habeant, quantum sibimet ipsis sufficere possit. Utinam in populo Christiano non etiam iccirco orationis fervor, desiisset, quod parum ignis a Sacerdotibus accipiat. Dici enim vix potest, experientia teste, quantum ad emendan­dam totam communitatem unicus Sacerdos egregius, veroque spiritu satis imbutus conferat. Praeterea majoribus periculis expositi, majori robore, ac proin copiosiori oratione indigent: nostra autem aetate ab exemplis, falsissimis doctrinis, pestiferis scriptis ac libris periculum longe maximum hominum fidei, moribus et saluti immi­net, ac insidiatur, et tamen studium orationis pro rata periculi minuitur, dum contra plurimum increscere deberet. Frustra tantis malis leges aut mulctae politicae oppo­nuntur, quae vim et huius eruptionem ad tempus in fraeno tenebunt et impedient, mentes non emendabunt. Christi doctrina, divina gratia, et sacris precibus exercitatio­nibusque, e quibus gratia nascitur, hic opus est, quae proxime in mentem, dein vero etiam in voluntatem agunt, dum vis exterior corpus dumtaxat aliquamdiu coercet. In praemissis recensita, enucleataque sunt omnia illa objecta, de quibus, ut sacri Curiones jussu, et ad mentem votaque Sanctissimi Domini Nostri ad fidelem populum verba faciant, est necesse, quo idem ad digne et cum fructu obeundum sa­crum Jubilaeum praeparetur. Si quidem de Jubilaeo, illius natura, indole, ac privilegiis sub 4-a Februarii 1875. Nr. 621., et iterum sub 23-a Febr. 1879. Nr. 1300. fusiori calamo tractave­rim, ad ambas has pastorales litteras inviantur legendas DD. Curati, quibus exinde innotescent etiam extraordinariae facultates tempore Jubilaei Confessariis concessae. Quod jam attinet ad executionem Encyclicarum ipsarum Apostolicarum, circa hanc sequentia disponenda duxi: 1. Ut omnes et singuli parochi et parochiarum administratores, Rectores item Ecclesiarum, familiis religiosorum creditarum, promul­gent ex ambone indictum concessumque a Summo Pontifice extraordinarium Jubi­laeum. Publicatio fiat Dominico vel festo die 2. Fidelis populus edoceatur de tempore Jubilaei, quod est totius anni labentis usque 31. Decembris, quemadmodum de causis etiam, quae Summum Pontificem moverunt ad reserandos Ecclesiae thesauros, quae causae Encyclicas ipsas, et hasce meas pastorales legentibus ultro impatescunt. 3. Clare proponant conditiones, sub quibus fideles indulgentiam Jubilaei lucrari possint ac valeant, quae sunt: a) ut intra tempus pro Jubilaeo praestitutum, seu decursu praesentis anni sua peccata confiteantur, et s. Communionem sumant, b) ut intra hoc temporis spatium duos dies jejunent, unica per diem refectione, et cibis esurialibus utentes, c) ut templa designata, si tria fuerint, bis, vel si duo, ter, si vero unum dumtaxat designaretur, hoc sexies adeant, sive visitent, ibique aliquandiu pro Eccle­siae catholicae, et Sedis Apostolicae exaltatione et prosperitate, pro extirpatione hae- resum omniumque errantium conversione, pro Christianorum Principum concordia, et totius fidelis populi pace et unitate, secundum mentem Summi Pontificis pias ad Deum preces effundant, denique d) ut stipem aliquam pro sua quisque facultate, ad­hibito in consilium Confessario, in aliquod pium opus conferat, quod ad propagatio­nem et incrementum fidei catholicae pertineat. Superest, ut templa visitanda designem, vel circa designationem, quod ex­pedit, provideam. Hoc respectu valeant observenturque dispositiones sub 23. Februarii 1879. Nr. 1300. factae, cum quoad Ecclesias ibi designatas, quae etiam modo desi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom