Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
20 approbatus sit pro monialibus. — Confessariis autem, bac occasione et durante huius Iubilaei tempore tantum, omnes illas ipsas facultates largimur, quas largiti sumus per litteras Nostras Apostolicas Pontifices maximi datas die XV mensis Februarii anno MDCCCLXXIX, iis tamen omnibus exceptis, quae in eisdem litteris excepta sunt. Ceterum summa cura studeant universi magnam Dei parentem praecipuo per id tempus obsequio cultuque demereri. Nam in patrocinio sanctissimae Virginis a Rosario sacrum hoc Iubilaeum esse volumus: ipsaque adiutrice confidimus, non paucos futuros, quorum animus detersa admissorum labe expietur, fideque, pietate, iustitia non modo in spem salutis sempiternae, sed etiam in auspicium pacatioris aevi renovetur. Quorum beneficiorum caelestium auspicem paternaeque Nostrae benevolentiae testem vobis, et Clero populoque universo vestrae fidei vigilantiaeque commisso apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Eomae apud S. Petrum, die XXII. Decembris anno MDCCCLXXXV. Pontificatus Nostri Octavo. LEO PP. XIII. Ecclesiam Christi hac temporum iniquitate feliciter gubernans Summus Pontifex, indubitatis argumentis ad oculum demonstravit, quod quidquid in se est consilii, studii, laboris et quidquid summa, qua pollet, auctoritate potest, id totum animarum, quae Divino Redemptori nostro tanti fuerunt, saluti procurandae, laban- tisque societatis provehendis commodis et emolumentis impendat. Quod extraordinarii etiam Jubilaei indictione non alios, quam nobilissimos fines promovere, obti- nereque intendat, tenores praemissarum Encyclicarum clarissime perhibent. Nimirum cum de Civitatibus stupenda epistola Encyclica, alias abhinc publicata „Immortale Dei miserentis“ sapientissime docuerit, quanti intersit, eas ad veritatem formamque Christianam propius accedere, id nunc agit, efficereque contendit, ut, quoniam „talis est civitas, qualis populorum moribus fingitur,“ homines ad Christianas virtutes vel excitentur vel revocentur, et ut singuli tenax concipiant propositum Christiane agendi, non minus publice, quam privatim. A quo vitae genere multi recesserunt, verendumque, ne plures adhuc recedant vel ob opinionum vigentium insaniam, nullis aut parum aptis compressam frenis, vel ob deterrimorum exemplorum in mores populares influentem vim, vel seducti a societatibus hominum non honestis, quae populum decipere, et quotquot possunt, a Deo, a sanctitate officiorum, a fide Christiana abstrahere atque abalienare connituntur. Christianae religionis veritas divinitati innititur Christi Domini, qui appetente temporum plenitudine, ut verbis utar S. Augustini: „ad sanandum grandem aegrotum (genus nempe humanum) descendit omnipotens medicus: humiliavit se usque ad mortalem carnem, tamquam usque ad lectum aegrotantis.“ Sive, ut ait Apostolus: „Benignitas et humanitas apparuit Salvatoris Nostri Dei“2) qui ignoranti homini veritatis suae luce affulsit, et lassum ac laborantem, gratiae ope roboravit. Christi Divinitatem invictissime probant miracula, prophetiae, resurrectio a mortuis, sanctissima doctrina, mysteria revelata, quae rationem quidem superant, sed nullibi laedunt, *) *) Serm. 59. de verb. Dom. — ‘) Ad Tit. 3. 4.