Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
21 verum potius illuminant; innumeri porro testes, ideo martyres appellati, usque ad extremum agonem certantes pro factis, quae ipsi oculis conspexerant, vel a primis certissime acceperant; demum totius orbis conversio ad Christum, eiusque religionem spinis et cruce horrescentem, miraculum maximum, si cetera defuissent. Unde ineluctabilis S. Augustini argumentatio: „Si ista miracula facta esse non credunt, nobis hoc grande miraculum sufficit, quod terrarum orbis sine ullis miraculis credidit...“1) Mirabilem Christianae religionis propagationem, quae manifestam facit divinam huius religionis originem docet S. Paulus, qui ad Romanos scribere potuit, fidem eorum annunciari in universo mundo;“2) ad Colossenses vero: „Evangelium pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit, sicut et in vobis.“3) S. Justinus autem philosophus et martyr, qui medio saeculo secundo floruit, testatur „nullum esse genus hominum sive barbarorum, sive graecorum, sive etiam aliorum omnium, quocunque appellentur nomine, sive in plaustris degentium, vel domo carentium, inter quos non fiant preces et gratiarum actiones patri et creatori omnium per nomen Jesu Christi Crucifixi.“4) Non minus stupendam in moribus hominum produxit mutationem praedicata in mundo et tam celeriter propagata Religio Christi, quam alios inter idem S. Justinus M. sic describit, in prima sua ad Imperatorem Antoninum Pium directa Apologia: „Qui olim stupris gaudebamus, nunc castimoniam unice amplectimur; qui magicis artibus utebamur, bono et ingenito nos consecravimus Deo, qui pecuniarum et possessionum vias omnibus antiquiores habebamus, nunc etiam ea, quae possidemus in commune conferimus, et cum indigentibus quibusque communicamus; qui mutuis odiis et caedibus pugnabamus, et cum iis, qui tribules nostri non essent communem focum . . . non habebamus, nunc postquam Christus apparuit, convictores sumus, et pro inimicis oramus, et qui nos iniquis odiis prosequuntur, eos suadendo flectere conamur, ut qui secundum praeclara Christi praecepta vixerint, bonam spem habeant eadem se ac nos a dominatore omnium Deo consecuturos.“ Facta est Evangelii promulgatio ea mundi aetate, quae erat omnium flagitiosissima.5) Nihilominus homines antea in omne flagitium et scelus projecti, ita subito sunt mutati in alios, ut exempla in se exhiberent maximarum virtutum, quae magnam etiam ipsis paganis injecerunt Christiani nominis reverentiam. Stupebant omnes novam doctrinam, castam moribus et omnium bonorum fructibus abundantem, quae animos ab omni ambitione et cupiditate sanaret, omnia, quae alendis libidinibus serviunt, resecaret, atque homines omnis conditionis, puerulos, foeminas, barbaros et idiotas doceret, quod summum est sapientiae, se ipsos regere, dominari sibi ipsi; quae ex universo genere humano unam efficeret familiam, et ubique fontes liberali- tatis aperiret; quae quidquid humanam decet naturam, quidquid etiam civilis et politicae felicitatis esse poterat, suis praeceptis roboraret et perficeret. Hanc tam subitam conversionem testatur et virtutes Christianorum extollit S. Paulus in omnibus fere suis epistolis, et ut Christianos scriptores non commemorem, testatur Plinius in novissima ac percelebri sua ad Trajanum epistola, in qua ait, nihil se aliud de Christianis comperisse, quam „quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi Deo dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod ■) De Civit. Dei 22. 5. — •) 1, 8. — s) I; 6. — ‘) Dial, cum Tryph. — ') Cf. Epist. ad Rom. cap. I.