Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
7 II. Anno superiore exorta est controversia inter Germaniam et Hispaniam super jure possidendi insulas Carolinas, quod ambae potentiae sibi vindicaverunt. Cum autem animi in Hispania imprimis vehementius effervescerent, jam que in apertam utriusque iram prorumperent, placuit Imperatori Germanorum et Regi Hispaniarum controversiae decisionem et compositionem judicio Sanctissimi Domini Nostri submittere, a quo transactionis negotium feliciter ad exitum perductum fuisse, subnexa allocutio perbibet. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCUTIO HABITA IN CONSISTORIO DIE XV JANUARII AN. MDCCCLXXXVI. Venerabiles Fratres! Etsi res, de qua dicere instituimus, in communi iam cognitione versatur, tamen quia cum publico gentium bono coniungitur, et morem Apostolicae Sedi perhonorificum eumque iamdiu intermissum renovavit, idcirco dignam iudicamus, de qua ad vos in hoc amplissimo loco per Nosmetipsos referatur. Superiore mense Septembri, cum a Nobis Germaniae Imperator et Hispaniae Rex simul petiissent, ut in controversia de Carolinis insulis auctores transigendi negotii Nos fieri placeret, delatum fidei Nostrae perofficiose munus grata libentique voluntate recepimus, quia prodesse aliquid opera Nostra concordiae et humanitati posse videbatur. Itaque adlata ultro citroque momenta rationum iudicio sincero et aequo perpendimus: brevique licuit quaedam constituendae concordiae velut fundamenta indicare, quae utrisque probabilia confidebamus futura. Hispania quidem ius suum in dissitas illas Micronesiae regiones multimodis tuebatur: natione eorum, qui ad ea littora primi appulissent: testimonio scriptorum de re geographica gravissimorum: nomine ipso Carolinarum hispanica origine: denique et illud afferebat, apostolicos viros illuc plus semel ab regibus suis missos. Cuius postremae rei cum rebus gestis Pontificatus romani est nexa et iugata memoria. Extat enim epistola Clementis XI. decessoris Nostri ad Philippum V. data anno Nr. 629. , Sumini Pontificis allocutio super compositione controversiae circa Carolinas insulas exortae. i