Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

8 MDCCVI, qua regem collaudat, quod navigium pro traiectu resque omnes necessarias Missionariis commodasset ad eas insulas transmissuris: praetereaque hortatur, ut Chri­stianum propagare nomen, et saluti tot hominum sempiternae opitulari perseveret. Idem Pontifex a Ludovico XIV. rege Galliarum per litteras rogavit ne gravaretur a Philippo V. nepote suo contendere, ut bene coepta bene vellet perficere. Huc ac­cedit, Philippum ipsum in tuitionem sacrae eius expeditionis annuos reditus addixisse ad duo millia numum: insuper in instituendis ad religionem incolis Hispanorum ho­minum operam singularem fuisse, interveniente nemine: postremo quod est de vita cognitum moribusque insulanorum, id apostolicis viris cognitum esse auctoribus. Ex hac serie rerum, si modo ad praescripta examinentur iuris publici, quod tunc valebat cum illae res agerentur, eminere satis certam Hispaniae in Carolinas insulas auctoritatem. Etenim si ius imperii erudiendis barbaris gentibus recte quae­ritur, profecto qui eas a superstitione ad Evangelium vindicare studuisset, maximum attulisse humanitatis lumen videbatur, cum omnis urbani cultus inclusa in religione semina putarentur. Hoc principio constituta saepe imperia, nominatim in plures Oceani insulas, quarum non paucae nomen ipsum a religione invenerunt. — Cum igitur vetus et rata insedisset in mentibus opinio, Carolinas insulas in Hispanorum esse potestate, mirum non esse, quod, orto repente de earum possessione certamine, exarserit Hispana gens concitatione tanta animorum, ut nec tranquillitas mansura domi, nec amicitia foris videretur. His tamen rationibus illud a Germanis in genere iuris opponebatur, insi­dendo obtineri terras oportere: idque, si recentia quaedam facta animadvertantur, ratum iure gentium videri, legitimam in terras vacuas auctoritatem occupatione usu­que gigni: occupatio ususque quamdiu absint, tamdiu perinde ac res nullius haberi terras. Deinde, si factum spectetur, cum unius dimidiatique saeculi spatio possessionem Carolinarum Hispania intermisisset, adiudicandas ei videri, qui primus occupavisset. Huc accedere, quod anno MDCCCLXXV, cum quaedam, in caussa non multum dissimili, dissensio fuisset, Germania et Britannia testatae sunt, nequaquam se hispa- nicam in Carolinas ditionem agnoscere. Ergo contrarias in sententias abeuntibus animis, maiora prohibere dissidia conati sumus, habitaque iurium et commodorum utriusque gentis ratione, qui Nobis modus ineundae concordiae maxime opportunus videretur, fidenter significavimus. Aequitatem sequuti sumus ducem, et in eas conditiones, quae a Nobis propositae sunt, quas singuli nostis, utraque pars libens concessit. Ita, quod spectato illo, qui nunc est, opinionum cursu, vix sperari posse videbatur, divinae providentiae nutu factum est, ut summa Ecclesiae auctoritas testi­monium amplum referret a nationibus duabus, nomine potentiaque magnis, et quod est muneris sui maxime proprium, pacem inter eas concordiamque efficaci consilio tueretur. Quod est quidem ab illa virtute repetendum salutari et benefica, quam po­testati Pontificum maximorum Deus auctor ingenuit, quaeque inimicorum invidia maior, et temporum iniquitate fortior, nec extingui potest nec mutari. Ex quo ipso iterum apparet quam sit grave malum oppugnatio Sedis Apostolicae, eiusque legitimae liber­tatis deminutio: quibus rebus non modo iustitia religioque violatur, sed ipsa deseri­tur utilitas publica: propterea quod in hoc praesertim rerum publicarum tam anci-

Next

/
Oldalképek
Tartalom