Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

45 quibusdam specialibus rerum adiunctis, ut est vocum defectus, si musici Organi so­nitu suppleatur, tolerari potest. Art. 8. Cantum iiguratum Gregoriano inordinate commiscere haud licet; atque idcirco in solemni cantu Dominicae Passionis, in quo Directorium ad amussim sequendum est, quae dicuntur Puncta musica inhibentur: permittitur solummodo Tur­bae melódia polyphona, iuxta scholae Romanae, praesertim vero Palaestrinae, Viri Magistri, modulos, respondere. Art. 9. Quilibet cantus interdicitur, cuius nimia prolixitas divina officia, ultra praescriptos limites, protrahit; qui sunt quoad Missam Meridies; quoad vero vesperas dimidia hora post solis occasum; iis Ecclesiis exceptis quae privilegiis con­suetudinibusque utuntur non reprobatis: quod quidem limi Episcopi arbitrio decer­nendum committitur. Art. 10. Interdicuntur item quaedam nimis artificiosae vocum inflexiones: nimium in musico concentu moderando, vel iis qui canunt aut sonant praecipiendo, rumorem agere: Sancto Altari terga vertere: immodeste confabulari, aut aliud quid­vis committere, quod locum sanctum dedeceat. Quapropter optandum esset, ut can­torum Orchestra super maxima templi Ianua nequaquam constructa sit, si quidem illa e regione consistat Altaris ubi sacra fiunt iique qui canunt vel sonant populo, quoad fieri potest, invisibiles sint, iuxta prudens Kmi Episcopi arbitrium. §. III. Inhibitiones speciales quoad Musicen quae vel Organo TTveu/jtaTtxoj, vel musicis aliis in­strumentis in Ecclesiis fieri consuevit. Art. 11. Severissime inhibetur sonitu in Ecclesia referre quamlibet partem, vel ut aiunt, reminiscentiam concentuum, qui in theatris, sive in Drammate peragendo, sive in Choreis sociandis dirigendisve, cuiusque generis sint, fieri consueverunt: cu- iusmodi sunt: Polka, Walser, Mazurcha, Chorea singularis inter duos, vel mixta inter quatuor, vel composita et alterna, Galopp, Rondo, Scottisch, Varsóvienne, Lituana... Item Hymni nationales, Cantus vulgares sive Hpmixoi, sive scurriles, Romanticae, aliaque id genus omnino profana. Art. 12. Interdicuntur musica instrumenta nimis fragosa strepentiaque; cu- iusmodi sunt Tympanum sive maius, quod clava; sive minus, quod ligneis paviculis pulsatur; atque aeneae patinae; item musica instrumenta, quibus scurrae utuntur; nec non organum maius fidibus intentum, seu cymbalum domesticum. Tubae vero, Tibiae, et instrumenta aeneis orbibus consertis (qui pavicula item aenea pulsantur) conflata; aliaque id genus, quibus populus Israeliticus in divinis laudibus canendis olim ute­batur, permittuntur, dummodo perite graviterque, praesertim in canendo Hymno Tantum ergo . . . quum Venerabilis Sacramenti benedictio impertitur, adhibeantur. Art. 13. Vetitum est ex tempore canere, seu ex phantasia ut aiunt, Organo consonante; nisi quis forte id apte conficere possit; id e6t non modo ut musicae artis regulae serventur; sed et quae fidelium pietatem religionemque tuentur. Art. 14. In musicis compositionibus lucubrandis, haec observentur. Hymnus Angelicus in partes invicem seiunctas cum cantu unius vocis, more drammatieo, non

Next

/
Oldalképek
Tartalom