Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

46 dispescatur. Symbolum item continenter concinendum lucubretur; quod si eius can­tus musicis instrumentis sociandus sit, ita sint concentus inter se dispositi, ut unum optime connexum efforment. Singulares cantus, qui theatralium more conficti sunt ne dicam potius clamores, ea vocis elatione, quae fidelium piam attentionem turbet, quoad eius fieri potest, evitentur. Maxime vero curetur, ut verbis suus quibusque locus, quem in sacro textu occupant, exclusa omni inconsulta transpositione, servetur. §. iv. Constituta ad Musices sacrae abusus, qui in Ecclesiis contingere solent, removendos. Art. 15. Quaevis Ecclesia suum proprium habere debet Syllabum seu Re­pertorium, quoad fieri potest, musices tum vocalis, tum etiam organicae, sacris fun­ctionibus et cantorum choro opportunum apte concinnatum; cuiusmodi est Reperto­rium Parochiale Hyrdraulae et Repertorium Musices sacrae per Societatem a s. Caecilia nuncupatam in lucem edita Mediolani in Via S. Sophiae n. 1. Hae vero lucubrationes tantummodo propositae acquirendae habeantur; non autem impositae, ut quaelibet alia excludatur, forte conficienda et ab aliis editoribus, consentientibus probantibus- que reverendissimis Episcopis, iuxta praesentem Ordinationem, publicanda. Art. 16. Si qua velit Ecclesia inter varia opera Musices sacrae sive in lu­cem edita, sive posthac edenda, optima seligere, Catalogum Generalem Musices Sacrae cura eiusdem Societatis, vel alterius domus typographieae, iuxta Statuta a S. Sede comprabata, publicandum comparare sibi poterit. Qui quidem Catalogus non impo­nitur acquirendus sed proponitur, quemadmodum in Art. praecedenti de Repertorio dictum est. Art. 17. Praeter Repertorium Musices sacrae typis exaratae, et aliud ma- nuscriptae habere licebit, quod in plerisque Cantorum Coetibus, atque ecclesiasticis Institutis solet adservari; dummodo opportuna selectio fiat per Societatem a s. Caecilia nuncupatam, in qualibet Dioecesi instituendam: cui praeficiatur Inspector Dioecesanus Musices sacrae, qui propriae Dioeceseos Reverendissimo Episcopo proxime subsit. Art. 18. Erit proinde eorum tantummodo concentuum musicorum permissa cxecutio, sive typis editi sint, sive manuseripti, qui in Indice-Repertorio dioecesano inserti appositum signum referant cum sigillo proprio scriptaque approbatione Socie­tatis a s. Caecilia ibidem constitutae, atque Inspectoris qui illi praeest; hic una cum sociis, annuente et consentiente Rmo Episcopo, ae sine eorum iniuria, qui ibi proxime praesunt, super musicorum concentuum exsecutione dum fiunt, invigilare poterit, musicasque productiones sive exequendas, sive quarum executio iam confecta sit, in Sacrario recognoscere, atque inspicere utrum regulis exhibitis, chartisque sigillo con­signatis et Inspectoris subscriptione munitis respondeant; tum ad Rmum Episcopum referre, atque ab eo postulare, ut praesentissima legis remedia in transgressores adhibeantur. Art. 19. Hydraulae, et Chori musici Moderatores omni studio in primis sollertiaque curabunt, ut quae in suo Repertorio constituta fuerint, quam optime pos­sint, socii exsequantur. Poterunt quidem et ipsi pro suo ingenio novis illud lucubra­tionibus augere, dummodo statutis regulis, a quibus exequendis eximi poterit nemo,

Next

/
Oldalképek
Tartalom