Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
11 Oves Christi, fidelium animae, non Sacramentis solum pascendae sunt et recreandae, sed coelesti etiam doctrina, cuius praedicandae obligationem ipse Dominus inculcavit, dum Apostolis suis dixit „praedicate Evangelium omni creaturae“1) et iterum „docete omnes gentes,“2) quae verba rigorosum exprimere et importare imperium, dubitare nequit; quam rigidam praedicandi Evangelium, et docendi populum in fidei et morum doctrina obligationem verbis tam claris et efficacibus inculcavit Apostolus omnibus animarum Curatoribus, ut clarioribus id facere non potuerit; enimvero jurat, praecipit, protestatur, nec dubitat appellare tribunal illud sane rigidissimum, quod Christus statuet extrema die ad triumphum et in re- munerationem obedientium, et ad probrum et dedecus refractariorum. „Testificor, inquit ad Timotheum,3) et in persona huius, ad quemlibet animarum pastorem, imo Sacerdotem, cuius est vi officii in ordinatione suscepti etiam docere „testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.“ Ex innumeris, quae in Ecclesia celebratae sunt Synodi, nulla fuit, quae hanc obligationem silentio pressisset, et non ursisset; de eadem plurimae emanaverunt Summorum Pontificum constitutiones, et ego quoque, quae hac in re mearum partium esse existimavi, praestiti, cuius rei testes sunt, pastorales meae ddto 20. Augusti 1867. Nr. 754; ddto 28. Octobr. e. a. Nr. 1214.; ddto 2. Febr. 1869. Nr. 613.; ddto 20. Junii 1873. Nr. 2564.; ddto 5. Maii 1877. Nr. 2144.; exaratae litterae, ut alias silentio praeteream, in quibus eiusdem obligationis pariter mentionem feci. — Certis nihilominus indiciis comperi, imo etiam e relationibus, quae super visitatione parochiarum per DD. VADiaconos districtuales ad me pertigerunt, intellexi, non in omnibus parochiis responderi gravissimae huic obligationi, quae pastoribus animarum divino jure injungitur, ut adeo, qui hanc obligationem non implent, divinae plane ordinationi obsistant, eiusque vioalatae reos se praebeant. Sic enim loquuntur Patres Tridentini: „Cum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre, verbique divini praedicatione, Sacramentorum administratione, ac bonorum omnium operum exemplo pascere.“4) Cui obligationi quando et quomodo satisfieri debeat praelaudata S. Synodus clare indicavit. Constituit enim: „ Archipresbyteri, plebani et qui cunque parochiales vel alias curam animarum habentes Ecclesias quocunque modo obtinent per se vel alios idoneos si legitime impediti fuerint, diebus saltem dominicis et festis so- lemnibus plebes sibi commissas pro sua et earum capacitate pascant salutaribus verbis, docendo ea, quae scire omnibus necessarium est ad salutem, annunciandoque eis cum brevitate et facilitate sermonis vitia, quae eos declinare, et virtutes, quas sectari oporteat, ut poenam aeternam evadere et coelestem gloriam consequi valeant. Id vero si quis eorum praestare negligat. . . provida pastoralis episcoporum sollicitudo non desit, ne illud impleatur: „Parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis.“5) Mandat praeterea eadem S. Synodus6) „ut frequenter diebus praesertim dominicis et festis ex iis, quae in Missa leguntur, aliquid exponant Parochi, et SSmi *) Mare. i6. 15. — a) Matth. 28. 10. — *) 2. Tim. 4. 1. 2. — ‘) Sess. XXIII. de reform, cap. 1. — s) Sess. V. cap. 2. — e) Sess. XXII. de Sacrif. missae I. 8.