Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

12 huius Sacrificii mysterium aliquod declarent“ Denique jubet „ut tempore jejuniorum Quadragesimae et Adventus Domini quotidie vel saltem tribus in hebdomada dibus, si Episcopi ita oportere duxerint, Sacras Scripturas, divinamque legem annuntient.“1) Haec decreta ad praedicationem Verbi divini, quae fit ope sermonum sa­crorum, vulgo concionum referuntur. Statuit insuper Sacra eadem Synodus de cate- chisandis pueris sic: „lidem Episcopi etiam saltem dominicis, et aliis festivis diebus pueros in singulis parochiis fidei rudimenta, et obedientiam erga Deum et parentes diligenter ab iis, ad quos spectabit, doceri curabunt, et si opus sit, etiam per cen­suras ecclesiasticas compellent, non obstantibus privilegiis et consuetudinibus.“2) In qualibet proinde parochiali Ecclesia, quolibet Dominico et festo die debet esse sermo sacer, et item horis ameridianis catechesis, haec pro succrescente pube utriusque sexus, concio autem pro adultis. Ubi igitur alterutra, concio vel catechesis negligitur, obli­gatio per S. Synodum parochis imposita non adimpletur. Errant igitur pastores ani­marum, qui suae obligationi relate ad catechisandos pueros satisfacere existimant, si catecheses habeant, vel per suos Cooperatores haberi curent Quadragesimae vel ad­ventus tempore, et alias per annum nunquam, quum S. Concilium, et huius decretis conformiter statuta dioecesana, quae Concilii Decretis utique nullo modo derogare voluerunt et potuerunt, institutionem prolium in catechismo quibuslibet diebus Domi­nicis et festis jubeant et ordinent. Quia vero S. Synodus praecitato decreto disponit, ut pueri saltem dominicis et festis diebus in rudimentis fidei instituantur, obligatio­nem Curatorum succrescentem pubem aliis quoque praeterquam dominicis et festivis diebus in doctrina religionis instituendi minime excludit, imo supponit, qui proinde pubem in scholis quoque elementaribus in fidei et morum placitis instituere vi illius ipsius decreti, vique muneris sui tenentur, quam ceterum obligationem iisdem spe­cialia etiam statuta Dioecesana, et civiles quoque leges ac ordinationes imponunt. „In­stitutioni catecheticae tum in scholis bis adminus in hebdomada, tum in Ecclesia diebus Domini et festis solerter vacent.“ Verba sunt Synodi Provincialis Strigoniensis, 1858, de hac pastorum animarum obligatione. „Nemo certe ignorare potest, — scri­psit s. m. Pius IX.3) — tristissimam ac deplorandam conditionem, in quam hodierna societas magis ac magis in dies prolabitur, derivaro ex tot funestissimis machinatio­nibus, quae adhibentur, ut a publicis Institutionibus ac domesticis familiis quotidie magis sanctissima Christi fides, religio, eiusque salutaris doctrina amoveatur, et sa­luberrima eius vis coangustetur ac praepediatur ... Et quoniam Ecclesia, quae co­lumna et firmamentum veritatis a Divino suo Auctore fuit constituta, ut omnes homines divinam edoceat fidem, eiusque depositum sibi traditum integrum invio- latumque custodiat, ac homines, eorumque consortia et actiones ad morum honesta­tem vitaeque integritatem juxta revelatae doctrinae normam dirigat et fingat, iccirco pravarum doctrinarum fautores et propagatores omnia conantur, ut ecclesiasticam potestatem sua erga humanam societatem Auctoritate spolient . . . Nihil vero mirum, si huiusmodi funestissimi sano conatus in publicam juventutis institutionem, educa­tionemque imprimis comparentur, nihilque dubitandum, quin humana societas gra­') Sess. XXIV. de reform, cap. 4. — s) Loc. cit. — 3) Ad Hermann. AEppum Frib. 14 Jul. 1864.

Next

/
Oldalképek
Tartalom