Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
10 bet.“ Videant igitur Sacerdotes, ministri Sacramentorum, qualem rationem, ut idem ait S. Augustinus „habituri sint cum Deo, qui Sanctis non sancte utuntur“1) ut enim dicit S. Thomas Aqu.2) „est de jure naturali, ut homo Sancta sancte pertractet, et contra hoc nullus potest dispensare.“ Sacerdos ergo, ut ait Rituale Romanum, et huic conformiter Arelii-Dioecesanum Strigoniense, si fuerit peccati mortalis sibi conscius (quod absit) ad Sacramentorum administrationem non audeat accedere, nisi prius corde poeniteat: sed si habeat copiam Confessarii, et temporis locique ratio ferat, tenetur confiteri. Interiori animi dispositioni respondeat exterior corporis ornatus. Quis enim non offendatur Eucharistiam sumens a Sacerdote, cuius manus sordidae sunt? Sacerdotes in Sacramentorum administratione facti „spectaculum Deo, Angelis, et hominibus,“8) ad gravitatem, modestiam ore, incessu oculis compositi, ad sacrum hoc ministerium accedant. In ipsa Sacramentorum administratione ad amussim receptos et approbatos Ecclesiae ritus observent, memores canonis SS. Tridentinae Synodi,4) qui vix non in apice praelaudatorum Ritualium quoque appositus est, huius tenoris: „Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecclesiae catholicae ritus, in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libitu omitti, aut in novos alios per quemcunque Ecclesiarum pastorem mutari posse: anathema sit.“' Memores item professionis fidei Tridentinae, quam juris jurandi religione interposita elicuerunt, ubi sic professi sunt: „Receptos quoque et approbatos Ecclesiae catholicae ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et admitto. Sic me Deus adjuvet et haec Sancta Dei Evangelia“ Nemo ignorat exactam rituum et caeremoniarum observantiam plurimum conferre ad majorem cultum et venerationem Sacramentorum; dum e contrario e negligente, oscitante, festinante, abbreviata et irreverente administratione Sacramentorum non possunt non scandala, dubiaque oriri in adstantibus de valore sic dispensatorum mysteriorum, et de fide taliter administrantium Sacerdotum, qui adinstar mercenariorum sanctissimam rem luride ac quasi coacte tractant. Videant ergo etiam in ministerio sacro Christi fideles opera vestra bona, et ex fidei vestrae fervore in pertractandis Divinae Religionis nostrae mysteriis, discant Catholicae Ecclesiae dogmata toto corde credere ac firmiter retinere, Sacramenta autem quam diligentissime frequentare. Videant opera vestra bona, et ex pietate vestra erga Deum et Sanctos coelites, discant supremo dominantium Domino debitum cultum exhibere, et universae Curiae coelestis praesidium et gratiam sibi conciliare. Videant opera vestra bona, et ex ardenti zelo, studio, labore pro animabus sacrificandis, addiscant in pretio aeternam salutem habere, ut omni virium contentione ad eam consequendam connitantur, et a peccatis abhorrentes, poenas ab aeterno Judice paratas valeant effugere. Videant opera vestra bona, et ex vestro animi ardore in premendis Christi vestigiis, discant immaculatos se custodire ab hoc saeculo, et ita Christum induere, ut cum Apostolo de Vobis et vestris universis fidelibus dici queat, „quos praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui.“5) ‘) Can. profetavit 79. C. I. quaest. I. — !) Suppi, p. 3. qu. 56. — 8) I. Cor. 4. 9. — 4)aSess. VII. can. 13. — 5) Ad Rom. 8. 9.