Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

9 illis vere communicat, et salus animarum, quae praecipuus scopus est, ad quem omnes pastoris conatus et labores dirigendi sunt, in pio et digno Sacramentorum usu, prae­cipue posita est. Proinde quotiescunque ratio sacri temporis vel spiritualis animarum necessitas urget, vel poscit aliquis, facilem semper et paratum se praebeat Curator animarum ad illud dispensandum Sacramentum, quod exposcitur, nulla interposita mora, nullo proprii commodi respectu habito; Sacerdos enim dicitur, cuius proprium est Sacra peragere, est spiritualis medicus animarum, cuius est earum morbos ac lan­guores curare. „Sacramenta autem sunt, ut loquitur S. Augustinus, medicinae spiri­tuales morborum“ in quo et distinguit a Sacramentis antiquis, quia illa „morbos tantum ostendebant, ut speculum, nostra vero sanant, ut emplastrum vulneri appli­catum.“1) Qui in administratione Sacramentorum negligens est sane maximam Christo Salvatori irrogat injuriam, qui sanguinem suum in nostrae salutis pretium iccirco tam abunde effudit, ut ex hac affluentia, unde Sacramenta virtutem sumpserunt, ardens desiderium indicaret, quo omnes sui sanguinis participes fieri voluit, ut optime prae­dixerat Isaias:2) „Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.“ Qui ergo Sacra­menta petentibus coelestes aquas dare recusat vel negligit, is perinde facit, ac si immensam Christi liberalitatem coangustaret, et quantum in ipso est fontem divinae misericordiae exsiccaret. Ac ideo, quid non metuendum tepido, et negligenti Sacra­mentorum ministro, quid aliud nisi, cum urgens propriae salutis necessitas ingruerit, coelestes hos gratiarum fontes pro seipso inveniat clausos, quos toties eosdem fideli­bus per summam injuriam non aperuit; „judicium enim sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam.“3) Quo maior autem est Sacramentorum virtus et dignitas, eo diligentius et intimiori animi pietate, extremo porro cultu ac veneratione tractanda, dispensanda, suscipiendaque sunt. Et ut fideles intelligant non vulgarem rem, sed plane coelestem omnino agi, Sacerdos, qui Sacramentorum est dispensator, ad virtutis culmen omni cum animi puritate sanctitate ac religioni contendat est necesse. Non sufficit illa more operariorum, vel quocunque modo dispensare, sed meminisse impri­mis oportet ministrum, ad quem eorum administratio pertinet, se sancta tractare, ipsumque omni temporis momento ad tam Sanctam functionem paratum esse debere. Licet enim Sacramenta ab impuris coinquinari non possint, neque a pravis ministris eorum effectus impediri : „Sacerdotes enim cum in sacra illa functione, ut ait Cate- chismus Eomanus“4) „non suam, sed Christi personam gerunt, ea re fit, ut sive boni, sive mali sint, ea modo forma, et materia utantur, quam ex Christi instituto semper Ecclesia Catholica servavit, idque facere proponant, quod Ecclesia in ea admini­stratione facit, vere Sacramentum conficiant et conferant;“ „impure tamen et indigne ea ministrantes, in aeternae damnationis reatum incurrunt.“5) „Omnia enim Sa­cramenta, dicente S. Augustino, cum obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus“6) dumque aliis pharmaca porrigunt, sibi propinant venenum et in aeternae mortis reatum incurrunt“7) fierentque, teste Nicolao I. Summo Pontifice,®) „instar cereae facis, quae accensa sibi quidem detrimentum praestat, aliis vero lumen in tenebris administrat; et unde aliis commodum exhibet, inde sibi dispendium prae­>) Lib. de vérit, et fals. — *) Is. 12, 3. — *) Jac. 2. 13. — *) Part. II. quaest. XIX cap. I. — *) Ibid, quaest. XX. — «) Can. Omnia 78. et can. per Esaiam. 98. C. I. qu. 1. — ’) Cone. Flor, de Sacram. — 8) Can. Sciscitan­tibus 5. C. 15. qu. 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom