Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

8 tantum fidei et auctoritatis tribuissent, tribuerentque homines, ut ab eo persuaderi sibi paterentur, occultissimas cogitationes, intimos animi sui recessus, abditissimas latebras; facta denique, dicta, cogitataque omnia alteri, etiam saepe ignoto, interdum ne benevolo quidem, ultro aperire, nudare, retegere? Quo quod validius froenum cupiditatibus nostris injici potuisse videtur? Hac igitur et crediti nobis fideles, et nos ipsi, quando divinitus certissime instituta est, duce et magistra, ad vitam inno­center traducendam utamur; et qui nobis conscii infirmitatis nostrae sumus, quippe animos nostros multis variisque vitiorum et peccatorum morbis, utinam non etiam monstris laborare et conflictari intelligimus, medicinam ab ipso Deo commonstratam, et indubie salutem allaturam, quoties ea nobis opus esse sentimus, studiose ac minime cunctanter adhibeamus. De Sacramento Poenitentiae et huius dispensatione loquens, cohiberi non possum, quin de Sacramentorum in genere administratione sermonem injiciam, idque ob abusus, quos hinc inde serpere, ac committi in re tanti momenti mihi innotuit. Nihil in Ecclesia Dei est Sacramentis, ob mysteriorum, quae continent, magnitudinem sanctius, nihil ob fructus, quos conferunt, salutares, utilius, nihil ob divinam Aucto­ris institutionem praestantius. Unigenitus Dei Filius Christus Dominus de coelo de­scendens in similitudinem hominum factus sanguine suo homini saucio per Sacra­menta medicinas spirituales paravit et admovit, per quae vulneribus peccatorum om­nium mederetur. Per ea enim ut a Tridentinis Patribus docemur „omnis vera justitia vel incipit, vel coepta augetur vel amissa reparatur.“1) De sacramentis, haec quae sequuntur, ad nostram instructionem protulit S. Laurentius Justinianus.2) „Quanti vero beneficii sit institutio Sacramentorum saluti hominum necessaria, non est, qui digne loquatur. Ab ipsa namque Dei sapientia homine assumpto, a quo in libertatem vocati sumus, pauca Sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societatem christiani populi sub uno Deo libere continerent. Constituta namque sunt ab ipsa incarnata sapientia pro salute hominum septem Sacramenta, pro diversitate salvandorum. Primum est intrantium, ut est Baptismus; secundum pugnantium, ut est confirmatio; tertium est vires resumentium, ut est Eucharistia; quartum est resurgentium, ut est Poenitentia; quintum exeuntium, ut est extrema Unctio; sextum ministrantium, ut est Ordo; se­ptimum novos milites introducentium, ut est matrimonium. Horum etenim Sacramen­torum magna est utilitas. Baptismus ordinatus est contra originale peccatum: poeni­tentia contra mortale: extrema unctio contra veniale: ordo contra ignorantiam: Eu­charistia contra malitiam: Confirmatio contra impotentiam: Matrimonium contra concupiscentiam, quam temperat et excusat. Disponunt quoque haec Sacramenta ad septem virtutes habendas. Baptismus est Sacramentum fidei: Confirmatio spei: Eu­charistia charitatis: Poenitentia justitiae: Extrema unctio perseverantiae, quae est fortitudinis complementum: ordo prudentiae: matrimonium temperantiae.“ In Sacramentis igitur administrandis longe major zelus, pietas, diligentia et stu­dium a Sacerdotibus omnibus desideratur, quam in quibuscunque aliis functionibus; per alias enim quaslibet, sacerdos fidelium mentes animosque ad divinam gratiam dispo­nit tantum et excitat, per Sacramenta vero gratiam ipsam, atque adeo Christi merita ') Sess. VII. in prooem. ad Decr. de Sacr. — s) Lign. vitae. Tract, de spe.

Next

/
Oldalképek
Tartalom