Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

VENERABILES'FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Appetente temporum plenitudine, tit verbis utar S. Augustini ‘) „ad sanan­dum grandem aegrotum descendit omnipotens medicus : humiliavit se usque ad mor­talem carnem, tamquam usque ad lectum aegrotantis.“ Sive, ut ait Apostolus: „beni­gnitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,2) qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum aceeptabilem, secta­torem bonorum operum.“3) Testante enim S. Joanne Apostolo et Evangelista, qui fluenta Evangelii de ipso sacro Dominici pectoris fonte potavit : „Verbum caro fa­ctum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.“4) Et sane Gloriam Redemptoris Jesu Christi, Unigeniti a Patre, viderunt homines, cum „aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem, sicut columbam, et venientem super se et vox audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.“ 5) — Viderunt hanc gloriam, quoties Jesus Christus ipse se Dei filium asserens miraculis, quorum realitatem nec insen- sissimi hostes inficiari poterant vaticiniisque veritatem suae assertionis comprobat. Viderunt imprimis hanc gloriam, in illa a mortuis resurrectione, quam signum prae­cipuum, quo Filius Dei agnoscendus, comprobandusque foret, identidem praedixerat. Viderunt etiam hanc Jesu Christi, tamquam Unigeniti, gloriam, quum Apostoli eum- dem Deum, Dei Filium, Messiam esse toti annunciaverunt orbi „Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis“ :e) Viderunt denique hanc gloriam, cum Ecclesia ipsa, miraculis et Martyrum triumphis veritatis comprobata magistra, Jesum Christum, Deum, Dei Filium, Patri consubstantialem, professa est suis in symbolis. Videmus etiam nos hodie hanc gloriam, cum Ecclesia catholica, columma et firma­mentum veritatis“ ') ac iccirco nullis unquam contaminata erroribus, nullis per tot saecula persecutionum victa procellis, eandem Jesu Christi, Dei, Deique Filii profes­sionem, tamquam lucidum et fulgentissimum inter infidelitatis tenebras profert vexil­lum. Quum igitur non sit in alio aliquo salus, nec aliud nomen sit sub coelo datum Nr. 262. Litaniis Laure- tanis adden­dum praeco­nium „Regina Sacratissimi Rosarii ora pro nobis. * ') Serra. 59. de verb. Dom. *) Marc. 16. 20. — i) Tim. 3. 15. •) ad Tit. 3. 4.— a) ib. 2. 14. — *) Joann. 1. 14. — ») Mattb. 3. 16. 17. CIRCULARES DIOECESANAE.

Next

/
Oldalképek
Tartalom